Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 844 --

81 servanti non iam literae praecepta, sed spiritus, Divinorum mandatorum memoria spiritualiter excodenda est: cui non tam frequenter recordanda sunt praecepta Domini, quam semper cogitanda. Sint ergo divinae Scripturae semper in manibus tuis, et iugiter mente voluantur: ne sufficere tibi putes, mandata Dei memoria tenere, et operibus oblivisci. Sed ideo illa cognosce ut facias, quicquid faciendum didiceris. Rursus ibidem: Ita habeto solicitudinem domus, ut aliquam tamen vacationem animae tribuas. Eligatur tibi opportunus et aliquantum a familiae strepitu remotus locus, in quem tu, velut in portum, quasi ex multa tempestate curarum te recipias, et excitatos foris cogitationum fluctus secreti tranquillitate componas. Tantum ibi sit Divinae lectionis studium, tam crebrae orationum vices, tam firma et pressa de futuris cogitatio, ut omnes reliqui temporis occupationes facile hac vacatione compenses.

CYPRIANUS SERMONE DE BAPTISMO CHRISTI.

Legat hic unum verbum, et in hoc mandato meditetur Christiana religio, et inveniet ex hac Scriptura omnium doctrinarum regulas emanasse: et hinc nasci, et huc reverti, quicquid Ecclesiastica continet disciplina: et in omnibus irritum esse et frivolum, quicquid dilectio non confirmat. Praecepisti, Domine, ut audiamus dilectum filium tuum: gratias tibi agimus, quia nos eius magisterio commendasti. Nos vero ex praecepto tuo, eius doctrinae nos tradimus informandos et inhaerentes ei libenter, cum duce Spiritu sancto omni tempore audiemus.

ORIGENES IN ESAIAM, HOMILIA 7.

Nullum enim verbum post verbum Moysi, post verbum Prophetarum, multo autem amplius post verbum Iesu Christi et Apostolorum eius.

CHRYSOSTOM. IN MATTH. CAP. 22. HOMILIA 41.

Quicquid quaeritur ad salutem, totum iam impletum est in Scripturis. Qui ignarus est, inveniet ibi quod discat: qui contumax est, et peccator, inveniet futuri iudicii flagella, quae timeat. Qui laborat, inveniet ibi glorias, et promissiones vitae perpetuae.

Idem ad Galatas cap. 1. Haec autem Christus ipse inducit in parabola loquentem Abraham, declarans se velle, plus fidei habendum esse Scripturis, quam si mortui reviviscant. Paulus vero etiam Angelis e caelo descendentibus praeponit scripturas, idque valde congruenter. Siquidem Angeli quamlibet magni, tamen servi sunt, ac ministri. Caeterum omnes Scripturae non a servis, sed ab universarum Domino Deo venerunt ad nos.

Idem in opere imperfecto, cap. 7. Omnis doctor est servus legis, quia neque supra legem addere potest aliquid de suo sensu, neque subtrahere aliquid secundum proprium intellectum: sed hoc tantummodo praedicat, quod habetur in lege. Neque enim potest mens humana detrectare, quod sapientia divina dictat. Sic enim ait Salomon: Ne addas ad verba Dei, neque detrahas inde.

TERTUL. IN LIB. DE PRAESCRIPT. HAERETI.

Nobis nihil licet ex nostro arbitrio indulgere: sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos Domini habemus authores, qui nec ipsi quicquam de suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt: sed acceptam a Christo disciplinam fideliter rationibus assignarunt: itaque etiamsi Angelus e caelo aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis.

Idem lib. adversus Haereticos: Itaque ex ipso ordine manifestatur, id esse Dominicum et verum, quod sit prius traditum: id autem extraneum et falsum, quod sit posterius immissum. Ea sententia manebit adversus posteriores quasque haereses, quibus nulla constantia et conscientia concedit ad defendendam sibi veritatem.

Ibidem: Posterior nostra res non est, imo omnibus prior est. Hoc erit testimonium veritatis, ubique occupantis principatum. Ab Apostolis non damnatur, imo defenditur. Hoc erit iudicium proprietatis. Quam enim damnant, tanquam extraneam: quamque non damnaverunt, suam ostendunt, ideoque defendunt.

Idem contra Haereticos: Solent dicere, non omnia Apostolos scisse: eadem agitati dementia, qua rursus convertunt, omnia quidem Apostolos scisse, sed non omnibus omnia tradidisse: in utroque: Christum reprehensioni iniicientes, qui aut minus instructos, aut parum simplices Apostolos miserit. Quis enim integrae mentis credere potest, aliquid eos ignorasse, quos magistros Dominus dedit, individuos habitos in comitatu, in disciplinatu, in convictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intelligere non liceret.

HILARIUS LIB. I. DE TRINITATE.

Optimus lector est, qui dictorum intelligentiam expectat ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit: neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit.

CYPRIANUS CONTRA DEMETRI. TRACTAT.

Credite, et vivite: et qui nos ad tempus persequimini, in aeternum gaudete nobiscum. Quando isthinc excessum fuerit, nullus iam locus poenitentiae est, nullus satisfactionis effectus. Hic vita aut amittitur, aut tenetur: hic saluti aeternae cultu Dei et fructu fidei providetur. Nec quisquam aut peccatis retardetur, aut annis, quo minus veniat ad consequendam salutem. In isto adhuc mundo manenti, poenitentia nulla sera est. Patet ad indulgentiam aditus: et quaerentibus atque intelligentibus veritatem,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.