Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 850 --

87 intra corporalia lineamenta concludere. Et non solum ab humanis membris similitudinem in se Deus trahit, sed etiam ab humanis mentibus. Aliquando etiam ab avibus, aliquando ab insensatis rebus quasdam dissimiles in se similitudines trahit. Omnipotens enim Deus ad sua nos trahens, usque ad nostra se humiliat: atque ut alta insinuet humilibus, condescendit, quatenus parvulorum animus rebus cognitis contritus, ad inquirenda surgat incognita: atque ab eo qui longe super ipsum est, quaedam iuxta se audiens quasi quibusdam ad illum passibus moveatur. Hactenus ille. Unde fit, ut per scripturam suam aliquando a corporibus hominum similitudines trahat, sicut de eo propheta ad Israel dicit: Qui terigerit vos, tangit pupillam oculi eius. Et sicut de eo speranti homini per prophetam dicitur: Scapulis suis obumbrabit tibi. Constat nimirum, quod in natura sua nec oculum Deus, nec scapulas habeat: sed quia nos per oculum cernimus, in scapulis vero onera sustinemus: Deus quod omnia videat, oculum habere perhibetur: quod vero nos tolerat, atque eo ipso quo tolerat servat, obumbrare nobis in scapulis dicitur. A mentibus etiam humanis similitudines trahit, sicut per prophetam ad Israel dicit: Recordatus sum tui, mitans adolescentiam tuam. Et rursus per sponsae comparationem locutus, ait: Et si illa oblita fuerit, ego tam en non obliviscar tui. Quis enim nesciat, quia Dei memoria nec oblivione rumpitur, nec recordatione sarcitur? Sed dum aliqua deserens praetermittit, more mentium oblivisci dicitur: et cum post longum tempus, quae voluerit visitat, nostrae mutabilitatis consuetudine recordatus vocatur. Quo enim pacto divinitatis vim oblivio dissipat, cui ipsa quoque laudabilis memoria essentialiter concordat? Aliquando ab avibus in illum similitudo trahitur, sicut per Mosen dicitur: Expandit alas suas, et assumpsit eos. Et sicut propheta ait: Sub umbra alarum tuarum protege me. Quia enim nos parvulos, dum protegit, nutrit, et dum non gravi atque onerosa, sed leni et blanda protectione nos refovet, dum suas in nos misericordias exerit, quasi more avium super nos alas tendit. Aliquando insensatis rebus propter infirmitatem nostram alta condescensione se comparat, sicut per prophetam dicitur: Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno. Quia enim foenum est vita carnalium, sicut scriptum est, Omnis caro foenum: in eo quod Dominus vitam carnalium patitur, more plaustri foenum se portare testatur. Cui sub foeni onere stridere, est pondera et iniquitates peccantium cum querela portare. Hactenus ille. Verum de Antropopathia alibi disserui.

Sacra scriptura mutis rebus loquentium personam imponit. Gregor. Nazian. 4. Theologiae lib. et Damascenus 2. Orth. fidei lib. cap. 6.

EXPLICATIO.

Id frequenter in sacris Literis legitur. Quale est illud Isaiae, Erubesce Sidon, ait mare. Et illud: Abyssus dicit, non est in me. Et illud: Caeli enarrant gloriam Dei. Item illud, quod frameae quiddam edicitur, quod denique a montibus collibusque quare exultarint quaeritur. Novit namque Scriptura prosopopoeiam facere. De qua re in Tropis dixi.

Divina scriptura verarum rerum omnia aliquando tribuit rerum similitudinibus. August. lib. 2. de Mirabilibus sacrae Scripturae, cap. 9.

EXPLICATIO.

Saul rex ad Pythonissam perrexit, ut ex mortuis aliquem sibi per suae artis incantationes suscitaret. quae cum quaereret ex eo, quem mortuum de somno cuperet resolvi? ille, etiam Samuelem velle respondit suscitari. suscitatus vero Samuel, Sauli quod eveniret, nunciat: Hac, inquiens, hora tu et filii tui mecum eritis. Sed et Israel tradam tecum in manum inimicorum eius. Qualiter ergo Samuel de pythonissa suscitari dicitur, quam Pythonissa daemoniacis incantationibus et praestigiis uti videretur. Et quomodo Saul, qui in viventibus prophetis Dei responsum non invenit, resuscitatum a morte prophetam audire meruit? Unde non hunc esse Samuelem illum prophetam, perfactum facilius intelligitur: sed diabolus, qui se transfert in angelum lucis, in phantasia Samuelis consideretur. Quod ex sermonibus eius recte dinoscitur: quoniam funesto Sauli dicebat, Tu et filii tui mecum eritis. Etenim si verus hic Samuel ostensus esset, nullo modo iniquum regem consortem suae felicitatis post mortem diceret. De hoc tropo alibi disserui. sic Virgilius in quit, Mirantur Iulum: intelligens cupidinem, speciem Iuli praese ferentem.

Figuratae locutiones sacrae Scripturae suavius et iucundius nos afficiunt, quam si eadem sententa planis verbis diceretur. August. 2. de Doctrina Christiana, cap. 6. Ostendit huius rei causam Aristoteles in Rhetoricis: quia videlicet usitata fastidium, novitas autem voluptatem afferat.

Nil fere de obscuritatibus sacrae Scripturae eruitur, quod non plantssime dictum alibi reperiatur. August. 2 de Doctrina Christiana, cap. 6.

EXPLICATIO.

Has duas regulas superiores Augustinus declarat unico Testamenti veteris loco, ex libro Canticorum: Dentes tui sicut grex tonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et non est sterilis in eis. Augustinus: Num aliud homo discit, quam cum illud planissimis verbis sine similitudinis adminiculo audiret? Et tamen nescio, quo modo suavius intueor sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiae video praecidere ab erroribus homines, atque in eius corpus, emollita duritia, quasi demersos mansesque transferre. Oves quoque iucundissime agnosco detonsas, oneribus secularibus tanquam velleribus positis: et ascendentes de lavacro, id est de baptismate: creare omnes geminos, id est duo praecepta dilectionis: et nullam esse ab isto sancto fructu sterilem video. Nemo igitur ambigit, et per similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant: qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt. Magnifice igitur et salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas sanctas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.