Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 855 --

92 Divinae Scripturae mos est, ut optare videatur malum quod futurum est: cum non optet, sed praevideat. August. in Psal. 78.

EXPLICATIO.

Saepissime in sacris Literis, Psalmis praesertim, legimus, ut male de Deo meritis male imprecari videatur sacra Scriptura. Unde Iob: Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius. Gregorius: Non malevolentiae voto dicitur in Psalmo, Effunde iram tuam, etc. quia prophetatio est, non optatio. Sicut de Iuda traditore, quae mala illi fuerunt pro suis meritis eventura, ita prophetata sunt in Psalmo, quasi optata sint. Quemadmodum enim propheta non imperat Christo, quamvis modo imperativo pronunciet, Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime: ita non optat, sed prophetat, qui dicit, Effunde iram tuam: et multa his similia.

Mos sacri eloquii est, ut res semel dicta pro confirmatione replicetur. Gregorius 28. Mor. 16. cap.

EXPLICATIO.

In Iob multis verbis quasi per exaggerationem et amplificationem ostenditur, mari terminum positum, ne transiret fines suos. ait enim: Usque huc venies, et non procedes amplius: et hic confringes tumentes fluctus tuos. Quibus verbis confirmatur maris intra suos terminos certissima cohibitio. Et August. in Psalmum 32. Cum (inquit) dicitur, Consilium Domini manet in aeternum, cogitationes cordis eius in seculum seculi. repetitio sententiae est. Repetitio ergo, confirmatio quaedam est.

Vetus Testamentum quadrifariam traditur: secundum historiam, secundum aetiologiam, secundum analogiam, secundum allegoriam. Augustin. de utilitate credendi, Ad Honoratum cap. 3.

EXPLICATIO.

Nec me ineptum putes, inquit Augustinus ibidem, Graecis nominibus utentem. Primum, quia sic accepi, nec tibi hoc aliter audeo intimare quam accepi. Deinde tu quoque animadvertis, non esse harum rerum apud nos usitata nomina: quae si fabricassem interpretando, esset profecto ineptior: si autem circumloquerer, minus essem in disserendo expeditus. Secundum historiam ergo traditur, cum docetur quid scriptum, aut quid gestum sit: quid non gestum, sed tantum modo scriptum quasi gestum sit. Secundum aetiologiam, cum ostenditur, qua de causa vel factum vel dictum sit. Secundum analogiam, cum demonstratur non sibi adversari duo testamenta, vetus et novum. Secundum allegoriam, cum docetur, non ad literam esse accipienda quaedam, quae scripta sunt, sed figurate intelligenda. His omnibus modis Dominus noster IESUS Christus et Apostoli usi sunt. Nam de historia illud sumptum est, cum obiectum esset, quod die sabbati discipuli eius spicas evulsissent. Non legistis, inquit, quod fecit David, cum esuriret, et qui cum eo erant? Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis manducavit, quos non licebat ei manducare, neque eis qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Ad aetiologiam vero illud pertinet, quod cum Christus prohibuisset uxorem abiici, nisi fornicationis causa: relatumque esset ab interrogantibus. Mosen libello dato repudii remisisse licentiam: Hoc, inquit, Moyses fecit propter duriciem cordis vestri. Hic enim causa reddita est, cur illud a Mose pro tempore bene permissum sit, ut hoc quod Christus praecipiebat, alia iam tempora demonstrare videretur. Horum autem temporum vices atque ordinem, mira quadam divinae providentiae dispositione digestum atque compositum, longum est explanare. Porro analogia est, qua utriusque Testamenti congruentia perspicitur. Allegoria, cum figurate dicta intelliguntur. Ut Christus allegoria utitur ex veteri Testamento: Generatio, inquit, haec signum quaerit, et signum non dabiturei nisi signum Ionae prophetae. Sicut enim Ionas in ventre ceti tribus diebus et noctibus fuit, sic filius hominis tribus diebus et tribus noctibus erit in corde terrae. Et Apostolus ipsam Exodi historiam futurae Christianae plebis allegoriam fuisse significat, ad Corinthios Epistola prima: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eundem cibum spiritalem manducaverunt, et omnes eundem potum spiritalem biberunt. Biberunt autem de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus. Lege regulam 30.

Veteris praesertim instrumenti lectionem non prope intelligentes, noxam incurrunt, non scripturae culpa, sed legentis. Basilius ad Chilonem, de vita solitaria, et Hieron. in Epist. ad Gal. cap. 5.

EXPLICATIO.

Omnis namque panis nutrimentum affert, ac salutem: aegris autem est saepe inutilis: sic et omnis Scriptura divina ex Deo est, atque ad modum fructuosa: nihilque per se immundum atque impurum retinet, aut praebet, nisi ei qui illud putaverit esse impurum.

In veteri et novo Testamento, sicut praedicta sunt, quae postea facta sunt in Ecclesia: sic etiam credenda sunt futura, quae nondum sunt completa. Augustin. de catechizandis rudibus, cap. ult.

EXPLICATIO.

Factum est aliquando diluvium per totam terram, ut peccatores delerentur: et tamen illi qui evaserunt in arca, sacramentum Iustitiae ecclesiae demonstrabant, quae nunc in fluctibus seculi natat, et per lignum crucis Christi a submersione liberatur. Praedictus est Abrahae fideli servo Dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum Deum inter caeteras gentes, quae idola colebant. Et omnia quae illi populo ventura praedicta sunt, sic evenerunt, ut praedicta sunt. Prophetatus est in illo populo etiam Christus rex omnium sanctorum, et Deus, venturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumpsit, ut omnes etiam filii essent Abrahae, qui fidem eius imitarentur: et sic est factum.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.