Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 858 --

95 est et a divo Hieronymo, ut in praefatione decem visionum Isaiae ad Amabilem episcopum: Origenes, inquit, liberis allegoriae spaciis evagatur, et ingenium suum facit Ecclesiae sacramenta.

Locum unum sacrae Scripturae exponere per alium eiusdem scripturae clariorem, optima interpretatio. Augustinus tertio de doctrina Christiana, cap. 26.

EXPLICATIO.

Ubi apertius aliquid ponitur, ibi discendum est, quomodo idem intelligatur in locis obscuris. Neque enim melius potest intelligi quod dictum est Deo, Apprehende arma et scutum, et exurge in adiutorium mihi: quam ex illo loco, ubi legitur, Domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Nec tamen ita, ut iam ubicunque scutum pro aliquo munimento legerimus positum, non accipiamus nisi bonam voluntatem Dei. Dictum est enim, Et scutum fidei. Origenes in Epistolam ad Romanos cap. 3. Moris, inquit, est apostoli Pauli, e sanctis Scripturis confirmare quae dixit. Simul et doctoribus Ecclesiae praebet exemplum, ut ea quae loquuntur ad populum, non propriis praesumpta sententiis, sed divinis munita testimoniis proferant. Si enim ipse talis ac tantus Apostolus autoritate dictorum suorum sufficere posse non credit, nisi doceat in Lege et prophetis scripta esse, quae dicit: quanto magis nos minimi observare debemus, ut non nostras, cum docemus, sed sancti Spiritus sententias proferamus?

Non quid omnipotentia Dei facere possit, cui cuncta possibilia sunt: sed quid in naturae ordine ab eo institutum sit, videndum est. Augustinus 2 de Genes. ad literam, capite primo.

Scripturae sacrae obscuritas cum diversas pariat sententias, utilis est. August. 11 de Civitate Dei, c. 19.

EXPLICATIO.

Multi hoc dictum Augustini celebrant, sed immerito, meo quidem iudicio. Nihil enim magis optandum est, quam ubique habere certum ac perspicuum Scripturae sensum: quae satis sententiarum habet in omnem usum, ut non sit necesse ex ambiguitate plures venari.

Ambigua in Sacris literis si explicari non possunt, in utramque partem intelligi possunt, si fidei regula non obstet. August. 2 de Trinit. cap. 1. et de doctrina Christiana, cap. 2.

EXPLICATIO.

Sunt quaedam in Sanctis libris ita posita, ut ambiguum sit quonam referenda sint. Ut quod Christus ait: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me. Nam et ex forma servi potest accipi, et ex forma Dei, in qua sic aequalis est patri, ut tamen de patre sit. In Dei quippe forma sicut non est aliud filius, aliud vita eius, sed ipsa vita filius est: ita non est aliud filius, aliud doctrina eius: sed ipsa doctrina filius est. Ac per hoc, sicut id quod dictum est, Dedit filio vitam, non aliud intelligitur, quam genuit filium, qui est vita: sic etiam cum dicitur, Dedit filio doctrinam, bene intelligitur, genuit filium, qui est doctrina. Ut quod dictum est, Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me: sic intelligatur, ac si dictum sit, Ego non sum e meipso, sed ab illo qui me misit. aliud est, in forma servi.

In rebus obscuris, atque a nostris oculis remotissimis, siqua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint salva fide qua imbuimur, aliis atque aliis parere sententiis: in nullam earum nos praecipeti affirmatione ita proiiciamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam recte labefactaverat, corruamus, non pro sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum, quae nostra est: cum potius eam quae Scripturarum est, nostram esse velle debeamus. August. de Gen. ad literam, cap. 18. lege explanationem praecedentis regulae.

Divina scriptura aliquando tanquam infirmis infirmiter loquitur: et tamen innuit aliquid, quod intelligat, qui valuerit. August. 5. de Genes. ad literam, cap. sexto.

EXPLANATIO.

Cum sacra Scriptura dies seorsum commemoret, quibus Deus cuncta creavit, subiungit dicens: In die quo fecit Dominus Deus caelum et terram, et omne virgultum agri, et caetera. Quod idcirco dictum est, ut quomodo possemus, cogitaremus simul omnia Deum fecisse: quamvis superior sex dierum enumeratio, velut temporum intervalla ostendisse videretur. Male hic sensit Augustinus.

Moris est scripturarum, obscuris manifesta subnectere: et quod prius sub aenigmate dixerint, aperta voce proferre. Hierony. in Esa. cap. 19, lib. 5 Comment.

EXPLICATIO.

Cum contra Aegyptum fuerat propheta comminatus, Vae terrae obumbranti alis, quae est trans fluvia: Aethiopiae, etc. quae propheticus sermo contexuit: postea manifestiorem fecit intelligentiam, et ad ipsam comminans Aegyptum loquitur, quod nequaquam per angelos, sed ipse Dominus veniat super nubem levem, id est velocem: et ingrediatur Aegyptum, et idola Aegypti contremiscant, tabescatque cor fortium, et Hieremiae vaticinium compleatur: Disperdam simulachra, et cessare faciam idola de Memphis, 1. Timoth. 4 Ego iam liberor, et tempus meae resolutionis instat: posteriora declarant praecedentia.

Quae remota sunt a cognitione nostra, prius ex divina autoritate credenda sunt: deinde per haec quae nota sunt, utcunque noscenda, quanto quisque magis minusve potuerit pro suae capacitatis modo, divinitus adiutus internis externisque rationibus ut possit, August. 5, de Genes. ad literam 12.

EXPLICATIO.

Cum aliter se habeant omnium creaturarum rationes incommutabiles in verbo Dei: aliter illa eius opera, a quibus in die septimo requievit: aliter ista, quae ex illis usque nunc operatur: horum trium hoc quod extremum posui, nobis utcunque notum est per corporis sensus, et huius consuetudinem vitae ex

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.