Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 859 --

96 creditis ergo prius, alia indaganda sunt. Vel divinitas primum ex verbo suo creditur, postea ex operibus effectisque suis agnoscitur. Rom. 1.

A Scripturae sensu aberrare levius est, quam illam falsam credere. August. 12 confess. cap. 23.

EXPLICATIO.

Duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nunciis veracibus per signa enunciatur. Unum, si de veritate rerum: alterum, si de ipsius qui annunciat, voluntate dissensio est. Aliter enim quaerimus de creaturae conditione, quod verum sit: aliter autem, quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae Domine, intelligere lectorem auditoremque voluerit. In illo primo genere. Discedant a me omnes qui ea quae falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero, Discedant a me omnes qui ea quae falsa sunt, Moysen dixisse arbitrantur. Nescire ergo eam, mentis hebetudo: falsam dicere Scripturam, impietas est.

De Deo nihil temere affirmandum, quod in Scriptura eius non legimus. August. 4, de Genes. ad literam, cap. 9. et Dionys. de divin. nominibus, cap. primo.

EXPLICATIO.

Cum de Deo agimus, magna nobis cautio adhibenda est, ut de illa immensa et incommutabili natura digna et sentiamus et loquamur: quod quaedam sint in Sacris literis, quae de Deo humano more tradantur. Ad quae recte intelligenda cum caligent humani intellectus oculi, in varios errores incidere plerosque scimus. At contra nunc adversarii clamant, non omnia ad credendum necessaria in Scriptura comprehensa esse.

Quae Deo tribuant sacrae Literae, ex Dionysio cap. de divin. nomin. et ex Damasceno de orthodoxa fide lib. primo, cap. 15, petantur.

EXPLICATIO.

In sacris eloquiis edocemur, quod Deus omnium est causa et principium, eorum quae sunt, substantia: viventium, vita: eorum quae ratione utuntur, ratio: utentium intellectu, intellectus: decidentium ab eo, revocatio: intereuntium autem, secundum naturam revocatio atque reformatio: eorum quae moventur secundum impetum validum, magnum firmamentum: stantium, stabilitas: eorum quae ad ipsum assurgunt, via, et reductiva manuductio: et eorum quae ab ipso sunt, pater est (principalius enim pater noster est) eorum qui eum sequuntur, et ab eo pascuntur, pastor: illuminatorum splendor: perfectorum perfectio: in Deum transeuntium deificatio: dissidentium pax. simplicium simplicitas: unitorum unio, omnis principii supersubstantiale principium: et sui occulti, quantum fas est, et ut uniuscuiusque patitur conditio, cognitionis benigna traditio.

Quae colliguntur ex scripturis sacris, perinde habenda sunt, ac si in illis scripta essent. Gregor. Nazian. 5 lib. Theologiae.

EXPLICATIO.

Habenda quidem sunt pro veris quae ex Scripturis bona consequentia colliguntur: sed propter summam nostram caecutientiam, et imposturae diaboli ac seductorum periculum, semper pluris faciendae sunt sententiae, dogmata, ac praecepta promissionesve, quae expressis affirmativis aut negativis ab ipsomet veraci Deo pronunciantur.

Quae pertinent ad fidem et bonos mores, aperte traduntur in sacra scriptura. August. 2. de doctrina Christiana, cap. nono.

EXPLICATIO.

Cum in Scripturis voluntas Dei quaeratur, et haec sit (ut Apostolus ait) sanctificatio nostra: nimirum aperta esse illa debent, quae communia sunt omnibus: ut cognoscantur, ut inde sancti fiant, alioquin ad paucos perveniret et fides, et bene vivendi regula: cum praesertim Deus velit omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire. Scelerate ergo faciunt, qui nunc vociferantur, Scripturam ita obscuram esse, ut veritatis cognitio ac controversiarum diiudicatio inde haberi nequeat.

Scriptura divina ex visibilibus et invisibilibus constat, veluti ex corpore quodam: litera scilicet, quae videtur: et anima sensu, qui intra ipsam deprehenditur: et spiritu, secundum id, quod etiam quaedam in se caelestia teneat. Per literam corporalia significant divinae Literae: per spiritum intellectualia, quae spiritualia dicimus. Origenes Periarchon, lib. 4.

EXPLICATIO.

De caeremoniis et typis regula haec ferri potest.

Eorum quae de Deo in sacris literis traduntur, quaedam sunt effabilia, quaedam ineffabilia. Et rursus, alia cognoscibilia, alia in cognoscibilia. Damascenus de Orthod. fide lib. 1, cap. 2.

EXPLICATIO.

Effabilia sunt, quae verbis utcunque explicari possunt: ut, Deum esse unum, et creatorem mundi. Ineffabilia sunt, quae nullis verbis satis explicari possunt: ut, Unitas essentiae cum trinitate personarum: Filii generatio aeterna, de qua Esaias ait: Generationem eius quis enarrabit? Cognoscibilia: ut, Deum esse aeternum, incorporeum. Incognoscibilia sunt: ut, Iudiciorum Dei abyssus. De quibus Paulus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius.

Mira est sacrarum Literarum concordia. August. 18 de Civitate Dei, cap. 41.

EXPLICATIO.

Ut cognitionem omittamus Historiae gentium, quae mendaciis referta est: ipsi certe philosophi, qui

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.