Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 860 --

97 non videntur laborasse in studiis suis, nisi ut invenirent quomodo vivendum esset accommodate ad beatitudinem capessendam. Cur dissenserunt et a magistris discipuli, et inter se condiscipuli, nisi quia (ut homines) humanis sensibus et humanis rationibus ista quaesierunt? Auctores vero nostri, in quibus non frustra sacrarum Literarum figitur et terminatur Canon, absit ut inter se aliqua ratione dissentiant.

Conandum est efficere, ne aliqua absurditas vel repugnantia putetur esse in Scripturis sacris, quae opinionem Lectoris offendat. August. 5. de Genes. ad literam, cap. 8.

EXPLICATIO.

Quia non omnia scripta sunt, sed quantum satis iudicavit spiritus, qui inerat scribenti: ea quae non solum ad factarum rerum noticiam, sed etiam ad futurarum praefigurationem valerent nescientes, coniectamus quid fieri potuerit: quod ille non nesciens praetermisit. Nam si quid absurdi Lector offendat, dum existimat fieri non potuisse, quae facta esse Scriptura commemorat, resiliat a fide, vel non accedat ad fidem.

Ambiguitas et repugnantia, quae videtur in sacris Literis, ex ipsius textus consequentibus et adiunctis tollenda est. Si autem Scripturae repugnantia pertractari ac discuti non potest, saltem id intelligatur quod fides sana praescribit. August. 3. de doctrina Christiana, cap. 2. et de Genes. ad literam lib. 1. cap. ult. et contra Faustum Manichaeum lib 9. cap. 6. et 7.

EXPLICATIO.

Aliud est, quod potissimum scriptor senserit, non dignoscere, aliud autem a regula pietatis errare. Si utrunque vitetur, perfecte se habet fructus legentis: si vero utrunque vitari non potest, etiamsi voluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est tenuisse sententiam.

Contraria quae videntur esse in sacra Scriptura, contraria non esse, debet ostendere, qui fideliter et integre sacrorum voluminum colligit sensum. Origenes in epist. ad Rom. lib 3. cap. 3.

EXPLICATIO.

Accidere illis solet, qui ob diversos sectarum sensus, unum fidei dogma disrumpunt, et illa tantum de Scripturis divinis testimonia explorant, quibus proprium dogma constituant. Earum vero, quae e diverso veniunt, Scripturae divinae sententiarum absolutiones nec extremo, quod aiunt, digito contingunt: ut quod apud Apostolum in epistola ad Roman. scriptum est: Scimus autem, quod quaecunque Lex loquitur, his qui in Lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: quia ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro coram illo. per Legem enim cognitio peccati.

Nihil contrarium in sanctis Scripturis continetur. Chrysostomus in Genes. Homilia 1.

EXPLICATIO.

Divina Scriptura dicit, quod Deus requievit ab operibus suis. In Evangeliis Christus dicit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Non videntur tibi ex verborum prolatione haec dicta esse contraria? sed absit. Quod requievit Deus ab operibus suis, docet nos, quod a formando et ex nihilo res ut essent, producendo requievit die septimo. Christus autem dicens, Pater meus usque hodie operatur, et ego operor: continentem suam providentiam nobis declarat, et operationem vocat conservationem factorum, quibus largitur, ut permaneant, dum totum gubernat mundum.

Evangelista non est Evangelistae contrarius, in his quae narrat, licet non concordet. Augustinus super Ioannem tractatu 112.

EXPLICATIO.

Quod Ioannes Evangelista narrat, ingressum Dominum Iesum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum eius illa finita esset oratio: de cuius verbis ait, Haec cum dixisset Iesus. Sed alia quaedam sunt interposita, quae a Ioanne praetermissa, apud alios Evangelistas leguntur: sicut apud hunc inveniuntur multa, quae alii similiter in sua oratione tacuerunt. Quomodo autem omnes conveniant, ne veritati quae per alium promitur, ab alio repugnetur, credas, antequam scias, sive id in hac vita possit, sive per aliqua impedimenta non possit, nihil ab aliquo Evangelista esse conscriptum. quantum ad hos attinet, quos in autoritatem Canonicam recipit Ecclesia, quod vel ipsius vel alterius non minus veraci rationi possit esse contrarium.

Sacra eloquia in exordiis narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum. Gregorius 2. Moral. cap. 2.

EXPLICATIO.

Aliquando id ostendit sacra Scriptura a positione loci, sicut de Israel dicitur, quia verba Dei audire non potuit in monte, sed praecepta in campestribus accepit, subsequentem infirmitatem populi indicans, qui ascendere ad summa non valuit, sed semetipsum in infimis neglecte vivendo laxavit. Aliquando a positione corporis futura denunciat, sicut in Actibus Apostolorum, Stephanus Iesum, qui a dextris virtutis Dei sedet, stantem se vidisse manifestat. Stare quippe adiuvantis est, et recte stare cernitur, qui in bello certaminis opitulatur. Aliquando a qualitate aeris res subsequens demonstratur, sicut Evangelista, cum praedicante Domino, nullos tunc ex Iudaeis credituros diceret, praemisit dicens: Hyems autem erat. Scriptum namque est: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Idcirco hyemis curavit tempus exprimere, ut inesse auditorum cordibus malitiae frigus indicaret. Hinc est, quod negaturo Petro praemittitur: Quia frigus erat, et stans ad prunas calefaciebat se. Aliquando a qualitate temporis finis exprimitur actionis, sicut non rediturus ad veniam, sed ad traditionis perfidiam, nocte Iudas exisse perhibetur: cum egrediente illo, ab Evangelista dicitur, Erat autem nox.

Altquando res gesta in facto culpa est, in scripto autem prophetia virtutis: aut e contrario in

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.