Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 868 --

105 est, divina gratia ducamur. Et Spiritu sancto illustrati, eloquia divina adeamus. Neque opus habet divina Scriptura hominum sapientia, ut intelligatur: sed revelatione Spiritus, ut hausto inde vero sensu, magnum nobis hinc lucrum accrescat.

Sacra scriptura cohaeret sibi tota. Chrysost. in Marc. Homil. 4.

EXPLICATIO.

Quia ab uno spiritu copulata est, et quasi una catenula est, atque ut circulus in circulum innectitur: et quicquid aliud sumpseris, aliud late pendet.

Sacrae scripturae mens est ubique in superficie illius. Chrysost. in Genes. Homil. 4.

EXPLICATIO.

Divinorum eloquiorum natura in paucis verbis multas sententiarum affert divitias, et ineffabilem diligenter scrutari volentibus thesaurum largitur. Nam et Christus dicebat: Scrutamini Scripturas. Opus ergo est scrutinio, ut ne quod in profundo latet, nobis remaneat absconditum. Etenim misericordem habemus Dominum: et quando videt nos solicitos, et magnum desiderium ad cognoscendum divina eloquia habere, non permittit nos ulla re indigere: sed statim illustrat mentem nostram, et suum fulgorem largitur, et pro sapientia illa sua mira industria omnem veram doctrinam animae nostrae inserit.

Una eademque res multis et variis similitudinibus insinuatur in sacris Literis, ut varietur ipse dicendi modus propter fastidium. August. in Psal. 8.

EXPLICATIO.

Ecclesia et sagena et area dicitur in Evangelio, et vinea, et in Psalmis torcular, et his multa similia. In area sive torculari nihil aliud agitur, nisi ut fructus ab integumentis purgentur, quae necessaria erant, ut nascerentur, et crescerent, atque ad maturitatem vel messis vel vindemiae pervenirent. His ergo vel integumentis vel sustentaculis, id est, paleis in area, frumento et vinaceis, in torcularibus vina exuuntur: sicut in Ecclesia a multitudine secularium hominum, quae simul cum bonis congregatur, quibus ut nascerentur, et apti fierent verbo divino, necessaria erat illa multitudo. Id agitur, ut spirituali amore per operationem ministrorum Dei separentur. Agitur enim nunc, ut non loco, sed affectu interim separentur boni a malis, quamvis simul in Ecclesiis, quantum attinet ad corporalem praesentiam, conversentur. Aliud autem erit tempus, quo vel frumenta in horrea, vel vina in cella segregentur. Frumenta, inquit, recondet in horreis, paleas autem comburet igni inextinguibili. Vina recondet in apothecis, vinacia vero pecoribus proiiciet: ut ventres pecorum pro poenis gehennarum per similitudinem intelligere liceat.

Qui non credunt divinis Literis, nullam poterunt invenire rationem, unde falsas esse convincent. August. 8. de Genes. ad literam, cap. 1.

EXPLICATIO.

Experientia perpetua hoc comprobavit. Cumque Deo authore prodita sit sacra Scriptura, et Deus ipsa sit incommutabilis veritas: qui fieri potest, ut humana ratione labefactetur? Quod si quorundam philosophorum doctrina divinis Literis contradicat, ut quod Aristoteles mundum non incoepisse dixit quis non videat, quam frivolis argumentis id agat?

Divinarum scriptur arum auctoritas maior est, quam omnis humani ingenii capacitas. Augustinus 2. de Genes. ad literam, cap. 5.

EXPLICATIO.

Multis rationibus disputatum est, idque ab eruditis viris, qua ratione fieri possit, ut aquae, quarum natura gravior est omnibus elementis, praeter terram, super caelos collocari potuerint, in utramque partem multa adducentibus. Nobis autem sine dubitatione credendum est, eas super caelos collocari, quales illae sint. De hac re in voce Firmamenti dixi.

Si qua contraria sacris Literis in Gentilium libris inveniantur, falsissima sunt. Augustinus.

EXPLICATIO.

Solus Deus est verax, omnis vero homo mendax. Ipsimet philosophi sese invicem insinitorum erratorum convincunt.

Quod divinarum Literarum auctoritate traditur, sine ulla cunctatione asserendum est. Augustinus 7. de Genes ad literam, cap. 1.

Divinis literis potius credendum est, quam Angelis de caelo descendentibus, aut mortuis resurgentibus. Chrysostomus in epistolam ad Galat. cap. 1.

EXPLICATIO.

Abraham cum rogaretur, ut mitteret Lazarum, respondit: Habent Moysen et Prophetas: si illis non crediderint, nec mortuos resuscitatos audituri sunt. Haec Christus inducit in parabola loquentem Abraham, declarans se velle plus fidei habendum Scripturis, quam si mortui reviviscant. Paulus vero (porro cum Paulum dico, rursum ipsum Christum dico: hic enim erat, qui mentem illius gerebat) enim Angelis e caelo descendentibus praeponit Scripturas, idque valde congruenter. si quidem Angea, quamlibet magni, tamen servi sunt et ministri. Caeterum omnes Scripturae non a servis, sed ab universorum Domino Deo venerunt ad nos.

In sacris Literis nil est supervacuum. Chrysostomus de verbis Esaiae, Vidi Dominum, etc. Homilia secunda.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.