Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 872 --

109 ubique epistolarum suarum nomen suum praeponit. Quid ita? Quod illi quidem praesentibus scribebant, atque supervacanea illis erat praesentiae suae declaratio. Paulus autem e longinquo literas mittebat, et sub epistolari figura: iccirco necessaria erat nominis additio. Quod si in ea quam ad Hebraeos scripsit epistola, secus fecit, id suo quodam proprio consilio facit. Nam quod inimico essent Hebraei erga illum animo, ut ne e prooemiis audito eius nomine sermoni aditum occluderent, illorum audientiam occultanda nominis sui declaratione artificiose captaret. Quod si prophetae nomina sua apposuere, et Salomon, id vobis investigandum relinquo: qua de causa alii quidem apposuere, alii autem non apposuere.

Scriptura sacra hanc habet consuetudinem, ut omnes reges veteris Testamenti mortuos referat. et sepultos, praeter Ioachim filium Iosiae. Hieron. in Hierem. cap. 22.

EXPLICATIO.

Ioachim Iosiae filium Nechao Pharao rex Aegypti constituit regem Iudae pro Ioachaz fratre suo, quem vinctum duxit in Aegyptum: quem legimus in Regum et Paralipomenon historia undecim annis regnasse in Hierusalem, et regnasse crudeliter, et extitisse impium, et postea mortuum: nec tamen eius sepultura narratur. Quem interfectum a latrunculis Chaldaeorum, Syriae, Ammonitarum et Moabitarum, Hebraea narrat historia. Unde et in Malachim mortuus scribitur, et sepultus tacetur. Pulchre autem sepultura asini dicit Esaias sepeliendum, ut aliis verbis significet insepultum: hoc est, a bestiis avibusque lacerandum. Haec est enim asini sepultura.

Tota Scriptura sacra unus liber dicitur, quia uno spiritu scripta est. Hieron. in Esa. 29. et hic liber sacrae Scripturae intus scriptus est per allegoriam, foris per historiam. Gregor. super Ezechielem, Homilia nona.

EXPLICATIO.

De hoc uno libro Ezechiel mystico sermone testatur, quod scriptus fuerit intus et foris in spiritu, et in litera. De quo et Salvator loquitur in Psalmis: In capitulo libri scriptum est de me. Non Hieremiae, non Esaiae, sed in omni scriptura Sancta, quae unus liber appellatur. Et Augustinus in Psalmum 150: Sunt, inquit, qui universas omnino scripturas Canonicas, unum librum vocent, quod valde mirabili et divina unitate concordent.

Moris est Scripturarum, quamvis plures libros si inter se non discrepent, et de eadem rescribuntur, unum volumen dicere. Hieron. in Ecclesiast. cap. ult.

EXPLICATIO.

Siquidem et Evangelium et Lex Domini immaculata convertens animas, singulariter appellatur, cum plura Evangelia, et multa sint mandata Legis: sic et volumen in Esaiae sermone signatum, omnis Scriptura divina est. Et in uno capitulo libri Ezechiel Iohannesque versantur. Salvator quoque omnium retro sanctorum vocibus prophetatus ait: In capitulo libri scriptum est de me. Quicquid ergo dixeris, si ad eum referatur, qui in principio erat apud Deum, et Deus erat verbum: unum volumen est, et innumerabiles libri, una lex, unum Evangelium nominantur. Quod si diversa discrepantia disputaveris, et curiositate nimia huc atque illuc animum diduxeris, etiam in uno libro multi libri sunt. Unde dictum est: Ex multiloquio non effugies peccatum.

Cum ea quae non accidunt Deo, tanquam illi accidant, loquimur, eum facere agnoscimus, ut vobis accidant ea duntaxat, quae laudabilia sunt. Et hoc quantum Scripturarum usus admitut. August. 4, de Genes. ad literam, cap. 9.

EXPLICATIO.

Sicut recte dicitur Deus facere, quicquid ipso in nobis operante, fecerimus: ita recte dicitur requiescere, cum eius munere requiescimus. Hoc quidem recte intelligimus, quia et verum est, et non magna intentione indiget, ut videamur ita dicere, requiescere Deum, cum nos requiescere facit: sicut dicitur cognoscere, cum efficit, ut cognoscamus. Neque enim Deus tempora liter cognoscit, quod antea non noverat, et tamen dicit ad Abraham: Nunc cognovi, quoniam times Deum. Ubi quid aliud accipimus, nisi, nunc feci, ut cognosceretur? Et hoc locutionis modo arbitror dictum illud ab Apostolo: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Neque enim ipsa Spiritus sancti, qua est, quicquid est, substantia contristari potest, cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem, magisque sit ipsa aeterna et incommutabilis beatitudo. Sed quia ita in sanctis habitat, ut eos impleat charitate, qua necesse est, ut homines ex tempore gaudeant, profectu fidelium et bonis operibus: et ideo necesse est, etiam contristentur lapsu vel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate gaudebunt. Quae tristitia laudabilis est, quia venit ex dilectione, quam Spiritus sanctus infundit. Propterea ipse spiritus dicitur contristari ab eis quisic agunt, ut eorum factis contristentur: sancti non ob aliud, nisi quia Spiritum sanctum habent.

Deus in sacra Scriptura aliquando nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Gregor. super Ezech. Homil. 8.

EXPLICATIO.

Nuncupative enim dicitur, sicut scriptum est: Ecce constituite Deum Pharaonis. Et sicut Moyses ait: Siquis hoc vel illud fecerit, applica illum ad Deos, videlicet ad sacerdotes. Qui rursum dicit: Diis non detrahes, id est sacerdotibus. Et sicut Psalmista ait: Deus stetit in synagoga Deorum, in medio autem Deos discernit. Essentialiter autem Deus dicitur, sicut ad Moysen dicitur: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. unde Paulus Apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.