Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 884 --

121 alias invenerit a pluribus, alias a gravioribus haberi, quanquam hoc inveniri vix possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto.

Emendari si debeant sacrae Scripturae codices, vel emendandi sunt ex ea lingua, unde translate sunt: vel ex codicibus earum regionum, unde ipsa doctrina commeavit: vel si ibi quoque codices variarent, plures paucioribus, vetustiores recentioribus praeferentur. Augustin. 11 contra Faustum, cap. 2.

EXPLICATIO.

Codicibus emendandis prius debet invigilare solertia eorum, qui Scripturas divinas nosse desiderant, ut emendatis non emendati cedant, ex uno duntaxat interpretationis genere venientes.

Hactenus recitavi plurimas Patrum sententias, partim ad commendationem, partim etiam ad illustrationem explicationemque sacrae Scripturae facientes: nunc operaeprecium fuerit, etiam divisionem quandam earundem, et partium quoque singularum definitionem, aut saltem circumscriptionem adiicere: ut ita quasi integra quaedam institutio recte cognoscendi sacra Biblia non solum de nostra scriptione, sed etiam ex ipsa patrum traditione praescriptioneque habeatur. Eam vero sacrarum Literarum partitionem, nusquam perinde plene in patrum scriptis habemus, ut in D. Iunilii opere, cui titulus est, De partibus divinae legis: quod hic, sublatis paucis quibusdam minus necessariis, integrum adiiciemus: ea tamen praemonitione aut quasi protestatione adiuncta, nos non omnia eius tueri, ut rectissime dicta, aut litem nostram facere: sed fidem quidem penes authorem, iudicium vero penes lectorem relinquere. Sed iam ipsummet Iunilium audiamus.

IUNILII EPISCOPI AFRICANI DE PARTIBUS SACRARUM LITERARUM LIBRI DUO: QUORUM PRIOR QUIDEM DE SERMONE AUT TRACTATIONE EARUM, POSTERIOR VERO DE MATERIA AGIT.

Dividitur Scriptura in duas primarias partes: quarum una ad ipsam, ut ita dicam, superficiem dictionis proprie pertinet: altera in reb. ipsis est, quas nos Scriptura docet.

Ad superficiem dictionis pertinent quinque: Species dictionis, Authoritas, Conscriptor, Modus, Ordo.

Species dictionis tum ipsum stylum aut sermonem complectitur, tum genus scriptionis aut tractationis.

De stylo aut filo sermonis sacrarum Literarum dicetur postea alia tractatione, quando quidem ea pars a [?: ------ ] praetermissa est: nunc de tractationis aut scriptionis genere agamus.

Sunt vero tractationis species quatuor: Historica, Prophetica, Proverbialis, simpliciter docens. Quinta hisce addi posset, Deum celebrans: quae sola erga Deum directa est, cum hae quatuor a Deo ad homines tendant: sed hanc Iunilius sub aliis includens, separatim non nominavit.

Historia est praeteritarum praesentiumve rerum narratio aut descriptio.

Continetur autem sacra historia libris 23. Mosis 5. Iesu Nave 1. Iudicum 1. Ruth 1. Samuel. 2. Reg. 2. Par. 2. [?: ] 2. Iob 1. Ester 1. Evangeliorum quatuor, Actorum Apost. 1. Praeterea Hagiographa.

In hisce tamen historicis libris etiam aliae tres tractationes reperiuntur, sed non principaliter: quia [?: -- ] ut Iunilius inquit, personae, a quibus dictae sunt, primum, secundum illas formas tractationesve locatae sunt: tamen ab eo qui Librum conscripsit, ut historiae sunt relatae. Ut benedictiones patriarchae Iacob, ab ipso quidem ut prophetiae dictae sunt, sed Moses eas forma historica narrat. Et cum ipse Moses dicit: Principio factum esse caelum et terram: prophetica quidem dicit spiritu, sed specie narrat historiam. Similiter et cum prophetias promissionesve venturi benedicti seminis recenset. Proverbialiter quoque interdum sonat historia: Eundo ierunt arbores, ut ungerent super se regem. Aliquando etiam simpliciter docet, ut: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. omnia tamen ista et similia, ut dixi, specie contexuntur historica.

Praestat aut historia caeteris speciebus, quod ei caeterae subiacent, ut Iunilius dicit, ipsa nulli. Quod intelligo tum de eo quod historia est prima in sacris Literis, nempe quinque libri Mosis: tum etiam, quia ex historiis prophetiae deducuntur, aut etiam in illis implentur, seu verificantur, non autem contra evenit. In hoc vero cum simplici docendi ratione convenit, quod utraque videtur esse plana, et intellectu facilis, cum reliquae sint crebro intellectu difficiles. Nam aliarum est contraria ratio. Hactenus de historia, nunc de prophetia.

Prophetia est rerum latentium, praeteritarum, praesentium, aut futurarum, ex divina inspiratione manifestatio. Praeteritarum rerum manifestationis sit exemplum: In principio fecit Deus caelum et terram: rem, Quoniam ipse dixit, et facta sunt. In praesentibus aut prophetico spiritu patefacit Helisaeus furtum Ghezi, et Petrus Ananiae et Saphirae. In futuris denique plerunque prophetia est, exemplo sit: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emanuel, Isa. 7.

Ideo vero supra in definitione prophetiae dictum est, Latentium: quia si quis iam cognita et alioqui patefacta, ut maxime sint post longum tempus futura, praedicat, propheta nihilominus non est: veluti cum nos futuram resurrectionem et iudicium praedicamus. Ille enim demum propheta est, qui latentia homini eas manifestat. Probari hoc potest, teste Iunilio, Apostoli testimonio in epistola ad Corinthios, qui ait: et convenerit universa Ecclesia in unum, et linguis loquantur omnes, intrent aut idiotae: nonne dicent, quia insanitis? si autem omnes prophetent, intrent autem infideles, aut idiotae, convincitur ab omnibus, interrogatur ab omnibus, occulta etiam cordis eius manifesta erunt: et tunc cadens in faciem, adorabit Deum, annuncians quod manifeste Deus in vobis est. Ecce Apostolus prophetiae vim in occultorum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.