Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 885 --

122 manifestatione signavit. sed et sequentia in eadem epistola, et caeteris multa sunt talia.

Ad didimus in praedicta definitione, Ex divino spiritu: quia illi, qui aut daemonum suggestione, aut aliis modis latentia cognoscunt, Dei prophetae dici minime queunt.

Hi vero libri divinarum prophetiarum numero 16 recensentur, quos Iunilius hoc ordine recenset: Oseae, Isaiae, Ioelis, Amos, Abdiae, Ionae, Michaeae, Nahum, Sophoniae, Abacuc, Ieremiae, Ezechielis, Danielis, Aggaei, Zachariae, Malachiae: de Apocalypsi apud Orientales admodum dubitari dicit.

Addit lunilius hisce etiam Psalmos: qui tamen revera propriam quandam speciem tractationis habent, cum sint poemata aut Musicae cantiones, ad Deum plerunque directae, eumque vel invocantes, vel alioqui celebrantes. Quare nos sane quintam speciem scriptorum Biblicorum esse dicamus, quae vocetur Precatoria.

Inseruntur vero prophetiae tractationi etiam aliae, sed non sunt principales, solummodo illustrationis cuiusdam gratia, aut etiam ob alias causas, praesertim historica et etiam simplex doctrina aliquando adhibentur: sicut in Esaiae prophetia quaedam de regno ac rebus Achaz et Ezechiae narrantur, quae necessario cohaerent cum prophetiis, earumque causas occasionesque monstrant: sic cum tetra, vilia, aut etiam idololatrias Iudaeorum describit. Videtur alioqui etiam simpliciter docere: ut cum veri ieiunii formam describit, aut veram poenitentiam, primo capite, et alias. Idem possis de Ieremia dicere, qui multo plura historica habet, et de aliis: sed ubique praedominatur prophetia, et autor etiam fuit prophetes.

Dicit vero Iunilius, Prophetiam id habere commune cum proverbiis, quod cum utraque externa specie videantur difficilia, intellectu tamen non sint ardua.

Porro proverbialis tractationis species est, ut Iunilius inquit, quaedam figurata locutio, aliud sonans, aliud sentiens, et in praesenti commonens tempore. Quae definitio solis allegoricis et aenigmaticis dictis convenit, qualia in Salomonis sententiis non ita multa sunt. quomodo autem ego definiam proverbium, alibi ostendi.

Hanc partem dicit ille contineri in Salomonis proverbiis, et Iesu Syrach: aliquos tamen et Cantica adiicere ac Sapientiae librum. Huic parti dicit alicubi admixtam esse simplicem doctrinam, non quidem principaliter, sed solum ad commendationem aut etiam explanationem proverbiorum: ut est dictum: Initium sapientiae est timor Domini. Repetit vero, Proverbia id cum prophetia commune habere, quod superficie difficilia videantur, cum intellectu non sint ardua.

In hac vero tantum Scripturae parte, ait ille, licere non textum Scripturae considerare, sed sensum: cum in caeteris tribus ita mysticas allegorias admittamus, ut narrationis fidem repraesentare necesse sit: qui si etiam in illis voluerimus ubique allegoriam sic recipere, ut narrationis veritas infirmetur, locum dabimus inimicis veritatis, prout voluerint Scripturam interpretandi. Quatuor porro modis, eius opinione, allegoria in divina lege usurpata reperitur: aut secundum Translationem seu metaphoram, ut est: Iratus est Dominus, et descendit. et similia, quae ad insinuandas causas ex humanis motibus transferuntur ad Deum. Aut secundum Imaginationem vel hypotyposin, ut est in Evangelio: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. et rursus, Parabola vineae atque agricolarum. ordo enim eorum quae gerebantur a Christo, velut imagine personae et negotii alterius refertur impletus. Aut secundum Comparationem vel similitudinem, sicut dicit: Simile est regnum caelorum grano sinapis, etc. non enim narratio, sicut in superiore exemplo, contexitur, sed causarum solummodo comparantur effectus. Aut secundum Proverbialem modum, ut est: Bibe aquam de tuis vasis, et de cisterna tua, et de puteis tuis. cum velit scriptura innuere, carnalem concupiscentiam intra licentiam coniugii. refrenandam.

Simplex doctrina est, quae de fide aut de moribus in praesenti tempore simpliciter auditorem instituit. Ideo vero eam hoc nomine vocamus, quia licet omnis Scriptura aliquid doceat: tamen sub aliis speciebus, quas prius exposuimus, etiam aliud agit: haec autem neque historiam texit, neque prophetiam, neque proverbialiter loquitur, sed tantummodo simpliciter docet.

Ad simplicem autem doctrinam referri potissimum Epistolae novi Testamenti. Etsi vero in illis etiam reliquae tractationes reperiantur: tamen non obtinent in eis scriptis principatum, sed accedunt solummodo principali materiae, vel probandi causa, vel quia alio qui necessario coniuncta sunt. Nam cum ciscit Apostolus: Et dum venissem Troade, in Evangelio Christi, ostium mihi apertum est. Et ubi Petro dicitur in faciem restitisse, velut historiam videtur texere. Rursus cum dicit: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur: Prophetae opus aggreditur, ita cum ait: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri: proverbialibus utitur verbis. omnia tamen ad doctrinae probationem, ut diximus, inseruntur.

Habet autem simplex doctrina, eius sententia, commune cum historia: quod superficie faciles videantur, cum re ipsa sint difficiles.

Hactenus dixi de prima parte ad superficiem Scripturae pertinente, nempe de specie dictionis aut tractationis: nunc de aliis quatuor agam, ac primum de autoritate Scripturarum.

Sunt igitur alii divinorum librorum perfectae autoritatis, quidam mediae, alii nullius, eoque nec digni, ut divini libri vocentur. Quae discrimina ac librorum genera cum ex superius posita enumeratione cognosci possunt, tum et ex nostris prioribus distinctionibus: quae nullius prorsus autoritatis sunt, ea nunc prorsus e Biblico corpore sunt exclusa.

Caeterum Scriptores divinorum librorum tribus potissimum modis cognoscuntur: aut ex titulis et prooemiis, ut in Propheticis libris, et Apostolicis epistolis: aut ex solis titulis, ut in quatuor Evangeliis; aut extraditione veterum.

Modos divinae Scripturae dicit Iunilius esse, quod quidam eius libri metris Hebraicis in sua lingua scripti sunt: alii aut oratione simplici. Metricos libros dicit esse Iobum, Psalmos, Ecclesiasten, et aliqua in Prophetis: ego opinor recte etiam Threnos addi posse, et forte Cantica canticorum. Reliqua aut sunt soluta oratione comprehensa. Caeterum Metrici illi libri, dum ad nos aliis linguis transferuntur, metra quidem sua amittunt, vestigia tamem quaedam sua notasque carminum retinent.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.