Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 888 --

125 id est pedes, manus, digiti. Aliquando enim et humanae operationes transferuntur ad Deum, ut cum dicitur: Apprehende arma et scutum. Omnia tamen haec praedictis quatuor speciebus operationis pro sententiarum qualitate iungenda sunt.

Quibus modis ex collatione ad creaturas Deus significetur. Cap. IX.

Duobus modis ex collatione ad creaturas Deus significatur: confessione et negatione. Confessione quidem, cum ea dicuntur de Deo, quae iuxta eundem modum nulli creaturae conveniunt: ut est simplex, et vetustus dierum, et ante omnia, et spiritus, id est incircumscriptus, et primus, et novissimus, et similia. Haec enim omnia ideo de Deo dicuntur, quia nulli creaturae eius collatione conveniunt. Per negationem autem collatio fit, cum praepositione privativa ea in Deo negantur, quae in creatura sunt: ut est ingenitus, incorporeus, increatus, incorruptibilis, immortalis, impassibilis, et similia.

Haec verba quidem de creatura etiam dicuntur, sed non secundum eandem rationem. Nam cum homo dicitur simplex, non quia compositus non est (solius enim Dei est esse essentiam simplicem) sed simplex homo dicitur, quia non habet doli duplicitatem. Sic et cum dicitur aliquid invisibile, non quia a nullo in quantum est, videri potest (hoc enim solius Dei est) sed quia aliquos latet similiter, etc.

Sunt autem Collativa; quae de Deo sic dicuntur, ut de creatura dici non possint, haec, quae in eo summa sunt, et singularia: ut Ingenitus, sempiternus, sine initio, et similia.

Quid de praesenti seculo Scriptura significet. Cap. X.

Quoniam satis dictum est, quot modis de Deo Scriptura loquatur, nunc exponam, quae de praesenti seculo loquens Scriptura significet.

Quinque autem, de praesenti seculo loquens Scriptura, significat: 1 aut generationem eius, id est creationem: 2 aut gubernationem: 3 aut accidentia naturis: 4 aut evenientia voluntatibus: 5 aut subsequentia voluntatis, eventus.

Quot modos et differentias in operatione creaturarum Scriptura posuerit. Cap. XI.

Tribus modis generationem Scriptura significavit. 1 Aut enim sola Dei voluntate factum aliquid scribitur, ut est: In principio fecit Deus caelum et terram. 2 Aut voluntate simul et voce sive praeceptiva, ut est: Fiat lux, et, Fiat firmamentum: sive deliberativa, ut est: Faciamus hominem adimaginem et similitudinem nostram. 3 Aut voluntate, voce ac definitione, ut est: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. Et iterum: Germinet terra herbam pabuli, ferentem semen secundum genus suum: et lignum fructiferum, faciens fructum, cuius semen sit in eo ad similitudinem eius in terra: et caetera, quae post septimum diem usque ad finem seculi per partes operatur. Ex illa enim definitione proveniunt.

Ia his tribus vero aliqua est differentia: quia ea quae sola voluntate, vel etiam voce sunt facta, noviter facta sunt: quae vero definitione, illis iam similia, quae facta noviter diximus. Et rursus: illa quidem in sex primis diebus, haec vero donec seculum stabit.

Ordo per sex dies factarum rerum hic est: In ipso quidem principio conditionis facta sunt, caelum, terra, angeli, aer et aqua.

Quod autem angeli, aquae et aer factae sint, ex his Scripturae locis ostenditur, ut est: Qui facit angelos suos spiritus. et: Laudate eum omnes angeli eius. et: Aquae quae super caelos sunt, laudent nomen Domini, quoniam ipse dixit et facta sunt. Et aer inscriptus, caeli nomine ostenditur, ut est: Volucres caeli cum certum sit aves in aere volare. Caelum autem ostendimus factum. Quod vero praecesserint istas caeteras creaturas, in angelis Scriptura demonstrat, dum in laudibus et benedictionibus creaturis caeteris praeponuntur: et ratio, oportuit enim, ut terrenas caelestis creatura praecederet. De aquis vero ipsa Scriptura dicit, quod Spiritus Dei ferebatur super aquas.

Ordo generationis hic est: In principio, die prima, lux facta est: secunda vero die, firmamentum: terra, mare, et terrae nascentia: quarta, luminaria caeli: quinta, natantia et volatilia: sexta, reliqua animalia, et homo.

Distinctio in ipsarum creaturarum operatione haec est: quod quaedam ex nihilo facta sunt, ut caelum, terra, et caetera: quae usque ad completum diem primum diximus facta: quaedam vero ex iam factis primo die.

Horum probationes sunt. Quia quoties Scriptura ex aliquo factas res cupit ostendere, aut palam significat, ut est: Producat terra: et, Producant aquae, et similia: aut certe ex subtili significatione verborum, ut cum dicit: Fiat firmamentum: utique significat fuisse aliquid fluidum ac liquidum, id est aquas: quae ut solidatae ostenderentur, firmamentum vocatum est quod fiebat. Et rursus luminaria derivativa appellavit, quae quarto die facta sunt; ut ex lumine primo die operato facta monstraret. In his autem quae primo die facta sunt, neque aperte, neque subtili verbo factum aliquid declaratur ex altero.

Nihil ergo post primum diem ostenditur ex non existentibus factum, nisi sola hominis anima, in quo hoc ad ostendendum: quia cum alia aut ex nihilo, aut ex iam factis facta sint, solus homo ex utroque componitur.

Aliae differentiae, quas creaturis asscribimus, sunt: quod ea quae primis sex diebus facta sunt, non naturaliter, neque ex similitudine provenerunt: reliqua vero quae fiunt naturaliter, ex divina definitione nascuntur, exceptis scilicet miraculis.

Tertia differentia est, quod creaturarum aliquae, id est rationales, propter seipsas factae sunt, ut angele de homines: reliquae vero non propter se, sed propter praedictos angelos aut homines factae noscuntur. Homo vero principaliter, secundum animam propter se intelligendus est factus: nam secundum corpus consequenter.

Praeter homines vero et angelos, aliae creaturae seipsis invicem egebant quidem, non ad utilitatem, sed ad ornatum. Utilia enim non sibi, sed angelis vel hominibus sunt, pro quibus etiam facta noscuntur. Ornatum vero etiam invicem praestant. Quippe et caelum inornatum sine caelestibus luminaribus

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.