Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 889 --

26 fuit, et luminaria ipsa, ne superflua facta essent, videntium oculis indigebant: et mare inornatum, donec aut locum suum reciperet, aut animalibus impleretur: et terra incomposita, praeter habitantium vel nascentium usum: et irrationabilia animalia, sine hominis regimine inepta: et herbae absente animalium usu, superfluae. Ita omnia egent invicem vel his quae per dies sex facta sunt, vel his quae quotidie fiunt. Sed, ut iam diximus, aliud esse incompositum, aliud utile incompositum: aliquid per se utile, aliquid utile alteri declaratur.

In ornamento ipso aliqua est differentia. Nam aliqua in sex diebus ornata sunt: ut caelum luminaribus, et terra herbis, et piscibus mare. Quaedam donec mundus vivit, ornantur: ut mare navigiis, et terra aedificiis, et caeteris quae humano construuntur ingenio, et homo ipse scientia. Quaedam vero decorem suum in futuro recipient: ut corpus incorruptionem: et mortalia immortalitatem, et caeleste regnum habitationem sanctorum. Notandum autem in ornamentis, quod eorum, quae vel ingenio, vel artibus fiunt, in hominibus causa est: reliquorum vero in Deo.

Quarta differentia est: quod quaedam simul et velut subito creata emerserunt: ut ea quae primis diobus diximus facta, id est herbas, luminaria, natantia et volatilia, necnon terrena animalia, et quadrupedia. Quaedam vero non simul, sed velut cum quadam mora: ut mare, terra, homo. et ipse enim paulatim factus scribitur, sicut et caetera.

Quinta creaturarum differentia est: quod quaedam earum ratione caeteris praesunt, ut rationalia: quaedam vero usui habentur, ut caelestia luminaria: quaedam naturae necessitati obsequuntur, ut aves, et quadrupedes, et similia.

Sexta differentia est: quod ea quae caeteris praesunt, id est rationalia, voluntate ac ratione moventur: quae vero usu aut necessitate obsequuntur, natura moventur.

Ea quae ex aliquo facta sunt, materias habuerunt sex: terram, aquas, aerem, ignem, lumen, costam.

In singulis origines sunt: Ex terra virentia, et plantaria, et animalia: ex aquis, firmamentum, mate, ratantia ac volatilia: simul autem ex terra, aquis, igne et aere, omnia quae per successiones renovantur, ex lumine luminaria, ex costa Eva.

Ignis quomodo factus sit, aut unde, vel quando? Factum quidem et ex generali Scriptura possemus approbare, cum dicitur de Deo: Qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, quia utique etiam ignis in eis est ex speciali professione: Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi: ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum. de quibus ante dixerat: Quoniam ipse dixit, et facta sunt. Et rursus: Benedicire omnia opera Domini Domino. et subiunxit: Benedicite ignis et aestus Domino. Virum vero ex nihilo, sicut et alia, factus sit, an ex aliquo, dubitatur. Plures enim volunt caelestium luminarium esse particulam: quippe etiam nunc frequenter videmus homines certo modo ignem ex solis radiis mutuari. Quod si ita est, primo die factus est. Sed sapientius hoc Scriptura lumen quam ignem vocavit, ut ex meliore usu nomen acciperet.

Septima creaturarum differentia est: quod omnia quae ex aliquo facta sunt, vel ex quibus aliqua facta sunt, corporea sunt. Incorporea autem, neque ipsa ex aliquo, neque ex ipsis facta sunt aliqua. Haec vero incorporea accipienda sunt, non sicut Deus incorporeus dicitur: eius enim comparatione nihil incorporeum est, sicut nec et immortale, nec invisibile. Alius enim modus est, quo haec verba soli divinitati conveniunt: alius, quo de creaturis loquimur, sicut animabus vel angelis.

Quomodo sex diebus Deus dicitur operatus esse, et septimo die requievisse? Si nec faciens aliquid laborat, ut necessaria ei requies credatur: nec aliquando cessat, Domino in Evangelio dicente: Pater meus usque modo operatur, et ego operor?

Septimo die requievisse dicitur Deus, non a creando: quippe cum quotidie ex eius dispensatione ac providentia omnis creatura renovetur aut constet. Sed hoc significatum est, quod post illos sex dies nullam mundo incognitam substantialem speciem, aut naturam novam inexpertamque creaverit.

Quomodo Deus mundum fecerit, possumus quaerere temerarie magis quam caute. nullius enim divinae creaturae modum homini licet agnoscere. Nam si sciret quis, quomodo ex nihilo aliqua facta sunt, creatori utique scientia ac potentia par esset.

De his quae ad gubernationem mundi pertinent. Cap. XII.

Quoniam de creatione mundi tractatum est, competenter restat, ut quaeramus, gubernatio eius quot modis significetur?

Duobus autem modis significatur: aut generali, aut speciali.

Generalis est, per quam ea quae facta sunt, secundum modum quo facta sunt, permanent. Quod significatur, cum dictum esset: Vidit Deus quia bonum, et quia bona valde, et benedixit ea. Quod et beatus David ostendit, dicens: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt: statuit ea in aeternum, et in seculum seculi: praeceptum posuit, et non praeteribit.

Specialis gubernatio est, per quam singula, et maxime rationabilia gubernantur a Deo, sicut praeceptum in Paradiso de ligno. Sicut enim omnes creaturas divina continet virtus, ut maneant: ita etiam rationales diversis occasionibus erudit, ut proficiant.

Quot modis fiat generalis gubernatio. Cap. XIII.

Generalis gubernatio in duas species dividitur. Aut enim successione constat, aut statu. successione: ut homines vel iumenta, caeteraque, quae morte vel corruptione pereuntia, renascentium similitudine renovantur, statu autem, ut ea, quae his passionibus non subiacentia, mundanis motibus obsequuntur: ut caelum, sol, stellae, et caetera.

Alia in eis differentia est haec: quod ea quae renovatione solvantur, indigent etiam quibusdam reibus mediis, alimentis, et pluviis, nonnunquam et ministeriis angelorum, caeterisque similibus. Ea vero [?: qu- ]

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.