Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 890 --

127 non per successionem subsistunt, sine aliqua tali meditatione divinitus gubernantur. Utrum vero et in ipsis per angelorum ministerium aliquid agatur, secreta et difficilis quaestio est.

Quibus modis fiat gubernatio specialis. Cap. XIIII.

Specialis gubernatio fit tribus modis. Aut enim a Deo fit, pro angelis et hominibus: aut ab angelis, propter seipsos et homines: aut ab hominibus, propter se. A Deo pro angelis et hominibus, fit per legislationem.

De legislatione et differentiis eius. Cap. XV.

Legislatio in duas partes dividitur, in Naturalem discretionem, et in Legem extrinsecus positam.

Quod naturalis discretio lex dicatur, probatur hoc Apostoli dicto: Quia gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciunt. Hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex. Secundum hanc et Cain reus erat fratris sui occisi.

Extrinsecus constituta lex in duas partes dividitur: in opera, id est, actuum retributionem, et verba.

De Lege per opera. Cap. XVI.

In opera, per quatuor modos, Aut per generalem praesentem retributionem: ut est fructuum eorumque proventus. Aut per specialem praesentem retributionem: ut est Abraham in peregrinatione ditatus, vel Noe salvatus in diluvio. Aut per generalem visibilem poenam: ut est fames generalis seu siccitas. Aut per specialem: ut Cain vel Saul poena. Haec enim omnia ad modum legis angelos atque homines erudiunt: quippe et angelos diaboli ruina perterruit atque firmavit: licet credendum sit, alio modo angelos, alio homines erudiri.

Totius legislationis intentio, est in discretione boni ac mali: quae vel in doctrina, id est fide, vel in actibus agnoscuntur.

Quare poenas et praemia praesentia diximus? Quia ipsa sunt, quae ad vicem legis erudiunt. Nam futura et aeterna, nec patientibus nec videntibus proderunt, ubi iam poenitentiae non erit tempus.

Haec gubernatio in scripturis legitur facta, nonnunquam per Deum ipsum: ut Adae praecepit, ne tangeret lignum: nonnunquam per angelos, testante Apostolo; Quia si per angelos locutus, sermo factus est firmus. Et rursum primogenita Aegypti angeli manu dicuntur extincta. Aut per homines, sicut prophetas: aut per bestias, sicut per serpentes in eremo, atque similia. Et per haec enim, velut quandam substantialem ac materialem legem, a malis prohibet, propter quae ingeruntur, et ad bona, propter quorum retributionem oratur, impellit.

De Lege per verba. Cap. XVII.

Lex in verbis constituta in duas partes dividitur: aut enim immutabile aliquid praecipitur, aut temporale.

Immutabilium genera duo sunt, dilectio Dei, et dilectio proximi.

Temporalia praecepta in duas partes dividuntur: aut enim diu servata sunt, ut circumcisio: aut parno tempore, ut Mannae perceptio.

Alia est differentia legum: quae aut aliquid praecipiunt: ut, Honora patrem tuum: aut aliquid vetant: at, Non occides, Non moechaberis.

Tertia differentia est: quod alia sunt per se utilia, alia propter alia necessaria.

Per se utilia sunt, Dei proximique dilectio. Propter alia necessaria sunt: ut, Non occides. Homicidio enim dilectio fratris expellitur. et observatio sabbati. In eius enim observatione commemoratio est quietis Dei ab operatione creaturarum: in qua celebritate, Dei ut conditoris, dilectio significabatur.

Quarta differentia est: quod quaedam praecepta velut corporalia erant: ut de animalibus mundis et immundis, ac lepra, et similibus. Quaedam spiritalia: ut, Ne oderis fratrem tuum in corde tuo.

Quinta differentia est: quod quaedam sunt veteris Testamenti specialiter praecepta, ut de Iubilaeo, quaedam specialiter novi: ut, sic orabitis, Pater noster qui es in caelis. quaedam utriusque communia: ut, Diliges Dominum Deum tuum.

Sexta differentia est: quod aliqua praecepta, sicut sonant, intelliguntur: ut est, Non moechaberis. Aliqua autem non ut sonant: sicut est, Cum feceris eleemosynam, nesciat sinistra quid faciat dextra tua.

Septima differentia est: quod aliquorum transgressio praeceptorum poena punitur: ut est, oculum pro oculo, dentem pro dente. Aliquorum poena non habetur: ut panem sacerdotalem comedere, ab eo qui sacerdos non erat. Aliorum vero etiam laudabilis transgressio est: ut est, Si reddidi retribuentibus mihi mala. Lex enim tunc iubebat malis mala restitui, invenitur ergo contemptus legis esse laudabilis.

Octava differentia est: quod aliqua praecepta ad fidem pertinent, aliqua ad mores: quorum subdivisio admodum prolixa cognoscitur.

De angelica gubernatione. Cap. XVIII.

Angelorum propter seipsos et homines gubernatio quomodo fiat, palam quidem in Scriptura non legitur: tamen cum in ea dicantur esse angelorum gradus et ordines, atque discursus propter humanam vitam, ac pro Tobia et Daniele, et aliis: sine dubio significatur, quod iniuncta sibi in mundo negotia gubernant: quibus et sibi consulunt, dum obediunt creatori: et hominibus, dum eorum dispensationi prospiciunt.

De humana gubernatione per homines. Cap. XIX.

Hominum propter seipsos gubernatio, fit tribus modis. Aut enim pro Republica quis hominum satagit, ut rex: aut pro domo, ut paterfamilias: aut pro seipso, ut quilibet monachus vel egenus.

Omnibus quidem aliis creaturis gubernatio convenit. Cunctis enim secundum suam naturam, velut prudentiam quandam creator indulsit: sicut legitur, Volui colligere filios tuos, sicut gallina pullos suos, et similia. Sed neque intentio Scripturae est de irrationabilibus subtiliter edocere: neque in ea proficientium est desiderium in his quaerendis tempus atterere.

De accidentibus naturae. Cap. XX.

De gubernatione mundi satis dictum est, nunc quae sint naturis accidentia.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.