Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 891 --

128 Divinae quidem naturae nihil accidit. Cum enim sit incomprehensibilis, et semper eodem modo se habens, non recipit accidentium diversitatem.

Creaturis certe accidentia sunt; stare: ut terrae secundum Scripturam. Caelo moveri: utigni et aquis, caeterisque enascentibus. Deinde tempus, locus, numerus. Omnia enim et aliquando coeperunt, et alicubi sunt, et unum vel plura. Item accidunt generari, corrumpi, sanitas, aegritudo, forma, positio, artium disciplinarumque capacitas. Item, crescere, nutriri, sentire, vivere, mori, inter se differre, et esse contrarias. Insuper ordo, consecutio, cohaerentia, bisque similia atque contraria, nec tamen singulis universa.

De accidentibus voluntatis. Cap. XXI.

Quoniam satis dictum est de accidentibus naturarum, dicendum nunc de accidentibus voluntatis.

Est autem voluntas vis animi inviolata, sive spontanea, secundum quam diversae atque contrariae cogitationes efficiuntur, et opera.

Naturalis in nobis ipsa virtus sit, an spontanea? Naturalis est in nobis boni malique communis discretio: spontaneus autem motus in his, quae iam discreta et sequenda sunt. ipsum Lex quidem erudit: gratia autem praeparat, adiuvat, corroborat, coronat.

De consequentibus eventum voluntatis. Cap. XXII.

Consequentia voluntatis eventus, quatuor sunt. Quaedam enim in hac vita, 1 aut bona bonis, aut mala malis eveniunt: ut Abrahae prosperitas, Cain poena. 2 Aut contra, bona malis, et mala bonis: ut dives, qui in Evangelio usque ad mortem felix describitur: econtra Lazarus ulceribus atque egestate torquetur. 3 Aut certe neque his neque illis utralibet retributio: ut pro Ioseph vendito, nulla ultio fratribus irrogatur. Nec socer Moysi pro regendo populo consilium dans, licet laudetur a Deo, aliqua mercede donatur.

Huius diversitatis causas dicimus. Ali quibus hic congrua rependuntur, ne mundus non putetor providentia divina regi, sed casibus simul: ut et bonos bonorum copia consoletur, et malos similium poena deterreat. At vero malis felicitas permittitur, ut boni probentur, et discant ea contemnere, quae vident indignis secum esse communia: bonis autem aeque accidunt mala. Aut utrique generi nulla hic compensationis imago conceditur, utalibi et iudicium, et plenam pro actibus retributionem certissime possimus cognoscere. 4 Modus quartus est: Cum ii, qui neque mali aliquid per se, neque boni gesserunt, bona participant: aut mala, ut infantes: aut forsitan neutra, ut sunt abortivi: de quorum et statu, et merito, causa subtilis, dubiusque tractatus est.

De his quae ad futurum seculum pertinent. Cap. XXIII.

Quoniam omnes regularum partes de praesenti seculo complevimus, quatuor quaedam porro ad futurum pertinere arbitramur.

1 Aut enim acceptatio est sive vocatio, 2 aut figura, 3 aut praedictio, 4 aut effectus vel exitus praedictorum.

De acceptationibus. Cap. XXIIII.

Acceptationem sive vocationem eam vocamus, qua Deus quosdam, vel populos specialis gratiae beneficio sibi conciliare dignatur: plusque circa eos quam circa caeteros homines divinae indulgentiae et quasi familiares favores ostendit.

Acceptationes decem sunt, isque est harum ordo. Prima est beati Abrahae: secunda, Isaaci: tertia, Iacob, et ex eo natorum duodecim patriarcharum: quarta, tribus Iuda: quinta, totius populi in Aegypto: sexta, sancti David: septima, domus ipsius David, et per ipsam totius tribus Iuda: octava, reditus populi ex captivitate: nona, domini nostri Iesu Christi secundum carnem, quam sibi uniens Dei filius ex genere David, et per eum ex Abraham, atque ex Adam omnium nostrum saluti remissionique prospexit: decima, omnium gentium per dispensationem incarnationis ipsius Dei et Salvatoris nostri.

Quid ergo? Iusti et Deo placentes ante Abraham homines non fuerunt?

Fuerunt quidem. quippe cum filii Dei appellati sint, qui ex Seth fuerant progenerati: et Enoch translatus sit, et Nohe pereuntis mundi renovator effectus: et Melchisedech summi sacerdotis exemlum. Sed in istis non divina acceptatio: id est specialis illa familiaritas et favor ostenditur: sed ipsorum iustitia declaratur. Ad Abraham vero Dei frequens allocutio, et quasi convictus, ac per singula dispensatio probationis, promissa praemia, et in posteros recordatio, vim miram divinae acceptationis ostendunt. Similiter et circa caeteros supra dictos, peculiaris quidam divinitatis favor, et quasi per singulos vitas actus palam dispensata gubernatio, praecipuum gratiae declarat auxilium.

Haec cum in praesenti gesta sint, ad futurum seculum dicimus pertinere, idcirco, quia unaquaeque res ex effectu perspicitur, et ea est facti causa, atque facientis intentio.

Probatio, quod harum acceptationum causae ad futura respiciant. Gentium fides, pro spe vitae aeternae religionem sequitur Christianam. Nam Christus ipse dominus toto doctrinae suae remedio, actuumque miraculis, nec non resurrectione atque ascensione, futuram vitam docuit, promisit, approbavit, indulsit. Iam caeteras acceptationes quis pro Domino sacramentisque ignorat effectas? Ipse Abraham, Isaac, lacob promittitur salutem gentibus collaturus: propter eum Abrahae semen a caeteris gentibus segregatur: propter ipsum Iudae tribus et benedictione praecellit, et in captivitatem ultima ducitur, et prima salvatur: quia ex ipsa Dominus carnem sumpsisse dignatus est, adeo, ut ex illo Iudaei fuerint nuncupati. Ipse David, domuique eius ac tribui repromittitur, in perpetuum de eius semine regnaturus. Igitur si fides gentium pro vita futura, Christi incarnatio pro fide gentium, caetera pro Christi incarnatione sunt gesta: omnes acceptationum series ad futurum seculum pertinere ex ipsa intentione colligitur. Haec autem omnia etiam novi et veteris Testamenti testimoniis facile comprobantur, cum ubique dispersa sint.

De Typis. Cap. XXV.

Typum, nos figura dicimus, sive formam, sicut dicit Apostolus: Omnia enim in figura contingebant illis. et iterum: Adam qui est forma futuri. Nec enim ab re est, unum aliquid multis significari vocabulis



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.