Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 900 --

137 indicantur: ut, Caeli opera manuum aut digitorum tuorum. Quod simul opus Dei amplificat, et proponit eum tanquam artificem quendam nobis inspectantibus caelos fabricantem manibus et digitis sculpentem.

31 Haec vero et similia eo faciunt, ut rem totam illustrius exprimant, et simul veluti ante oculos ponant, eamque coram geri monstrent. Quod Aristoteles vocat ante oculos facere, et plurimum in Homero celebrat: de quo postea etiam proprio Capite agetur.

32 Circumloquuntur quoque multum nomina periphrasibus utendo: quod, teste Aristotele, orationem grandem, et simul sua veritate suavem, aliquando etiam plus aliquid continent. Periphrasis enim quam nudum nomen plerunque est efficacior. Sic pro olla, dicunt vas figuli: Psal. 2, Tanquam vas figuli confringes eos. Deut. 32, Sanguinem uvae biberunt, id est vinum. Luc. 23, Non bibam de germine vitis, id est de vino. Iohan. 8, Digito Dei daemonia eiicio, id est divina efficacia. Sic filius ovis aut bovis aut hominis, pro homine. Inter natos mulierum, id est inter homines. et, Discipulus quem diligebat IESUS, etc. Ego sum filius ancillae tuae, id est tuus verna.

33 Sic et adiectiva circumscribunt: Ut Iohan. 3, Qui de terra est, de terra loquitur: qui de caelo est, supra omnes est: id est, terrenus aut caelestis, terrena aut caelestia loquitur.

34 Aliquando autem talis periphrasis aliquid plus complectitur, quam simplex nomen. nam aliquas rei conditiones indicat: ut cum dicit David, Sanguinem istorum hominum bibam. 1. Sam. 23. 1. Paral. 23. pro. Aquam istorum, hostium scilicet, cum periculo vitae illis ereptam, et huc allatam. Sed de periphrasi suo loco docetur plenius.

35 Nonnunquam subiectum aut praedicatum non sine obscuritate circumscribitur, cum unica voce exprimi posset: videnturque duae orationes aut plures esse, cum sit unica. Proverb. 12, Qui loquitur veritatem, annunciat iustitiam: pro, Verax homo loquitur iusta. Subiectum magis significat potentiam aut habitum: praedicatum vero actum aut actionem. At in tali resolutione orationis, perinde utrumque de actione sonare videtur: sed significantior et evidentior est talis locutio, quia magis rem proponit in actu.

36 Nomina verbalia et etiam eis vicina, alias active, alias passive accipiuntur. Initium sapientiae est timor Domini, saepe iteratur: id est, timor quo Deus timetur, non quo ipse timet. Contra, cum timor hominum dicitur, crebro active accipitur, quo homines timent. Sic dicitur iustitia Dei alias passive, qua ipse est iustus: et est proprie legalis iustitia. alias active, qua nos iustificat: et est Evangelica, ac significat meritum filii eius per imputationem ad nos translatum. Sic Iacobus: Ira viri iustitiam Dei non operatur, id est, Deo probatam obedientiam aut vitam.

37 Quod de imputativa iustitia etiam olim Augustinus multum monuit, et nos hoc tempore contra Osiandrum obtinere oportuit. Gloria Dei plerunque passive accipitur: ut, Gloriam meam alteri non dabo. et: Gloria in excelsis Deo: nempe qua ipse glorificatur. Alias active, qua alios glorificat, aut quam statuit esse veram gloriam. Ad Rom. cap. 3. Destituuntur omnes gloria Dei. Sic opus Dei, Iohan. cap. 6, id est ipsi probatum. Sic conscientia Dei: 1. Pet. 2 cap. Scientia Dei, Esaiae 53, qua scitur, agnoscitur, iustificat nos.

38 Distributivis carent Hebraei, eoque aliis geminatis utuntur: ut, Misit duo duo, pro binos, Mar. 6, Et mox ibidem: Iussit eos discumbere areolae areolae, id est areolatim aut mensatim. Qua de re in Reduplicatione prolixius.

39 Nomina substantiva aliquando simul etiam adiuncta significant Metonymice: ut sunt causa, effectus, accidentia, et similia. Sic via saepe non tantum vitam per Metaphoram, sed et omnia adiuncta: ut sunt actiones vitae, et omnis generis difficultates, quae sese in ea obiiciunt. Sic dicitur Dominus nosse viam iustorum, id est, ipsos omnesque res ipsorum curare. Sic iudicium saepe significat ipsam controversiam, eius ius, cognitionem, determinationem et exequutionem: sive in bonam, sive etiam in malam partem, nempe punitionem ac exitium sontium, aut etiam liberationem bonorum. Sic cum gloria in excelsis Deo celebratur, intelligitur cognitio, fiducia, invocatio, et omnis generis celebratio. Vide in Metonymia.

40 Nomina in hac quoque lingua, sicut et in aliis omnibus, valde varie ab aliis rebus ad alias transferri, nihil monere opus est: dicetur tamen in titulo Metaphorae, et aliis tropis. Possunt autem huius generis innumera exempla dari. Sic adeps pro potentia, opulentia ac vigore: quia opulentia ac potentia brutorum, in eorum pinguedine consistit. Tenebrae, nox, obscuritas, caligo, pro ignorantia vel miseriis, vel etiam peccatis et impietate: contra lux et sol ac dies. Inde, Vallis tenebrarum: duplicatur vis vocis et Metaphora, Psal. 23. Sic Umbra mortis, vermis, pro mala conscientia et aeterna damnatione, Esa. 66. Aethiops Psal. 7, pro pessimo. Sic alibi Amorrhaeus, Ezech. 16. Amalekita, Philistaeus, princeps Sodomae, Esa. 1.

41 Nomen significans effectum, ponitur pro causa, et contra: ut, auditus pro voce, sermone, doctrina aut fama. Esa. 53, Quis credit auditui nostro. Sic et Habacuc 3. Item in Evangelistis, auditus pro rumore. Contra et causa pro effectu: ut, iudicium pro poena, aut etiam liberatione. Sic et ira pro poena.

42 Nomina noticiae, pro rebus earum ponuntur, et contra. de quo postea. Rom. 7, Sine lege vivere, pro sine legis agnitione.

43 Instrumentorum nomina, pro re aut actione. Sic dentes peccatorum, pro eorum potentia, quia in miseros grassantur. Sic et manus ac digiti: Si est iniquitas in manibus meis, Psal. 7, id est in actionibus et operibus. Sic digitus Dei, brachium, pes, oculus, os, lingua, et similia. Possunt haec ad Metonymiam referri: sicut et cum signum pro signato, materia pro materiato, et etiam causa pro effectu, aut contra ponitur: de quibus prolixe in Metonnymia. Locus pro locato, continens pro contento: ut, Hierosolyma pro civibus, Iudaea pro Iudaeis, Philistaea pro Philistaeis. de quo in Synecdocha.

44 Aliquando etiam contra, licet rarius: In caelestibus, pro in caelis. Marc. 5: Veniunt quidam ab Archisynagogo, dicentes: Filia tua est mortua, id est, ex eius domo. nam Iairus ibi erat, et ad illum ea dicebantur. Sic, Ardet Ucalegon, apud Vergilium.

45 Pars pro toto, et contra, ad Synecdochen pertinent, de qua suo loco. Sic saepe anima, mens, spiritus,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.