Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 901 --

138 aut cor pro toto ponitur. Sic dictum Psal. 7, Scrutans corda et renes, simpliciter quis exponere posset de omnibus interioribus, aut etiam occultissimis totius hominis, quae omnia Deus perspiciat, nedum ista externa ac propalam manifesta. Israel nomen totius populi, pro uno Achan ponitur: seu illius unius peccatum toti Israel tribuitur. Nam ibi bis repetitur, peccasse ac praevaricatum esse Israelem: cum ille unicus homo peccaverit. Sic Maria Iohan. 20 inquit: Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt: ubi Dominus, nomen totius, pro solo cadavere usurpatur. Hosce et vicinos Hebraismos posses hisce regulis comprehendere.

46 Nomen generale, vel speciale singularis numeri, cum, vel sine signo universali, crebro Hebraeis pro plurali ponitur: ut Psal. 39, Universa vanitas omnis homo: id est omnes homines. Gal. 2. Non iustificatur homo, id est homines. Psal. 124, Cum exurrexit contra nos homo. Sic in Exodo locusta, rana: Numer. 21, Musca, serpens: Psal. 9, Perdidisti impium, id est impios. Ibidem: Homo, pro hominibus. Psal. 12, Defecit pius.

47 Construuntur quoque saepe generalia et specialia nomina singularis numeri cum pluralibus, perinde, ut collectiva per Synthesin, Gen. 33, Et morientur omnis ovis. Gen. 1, Faciemus hominem, et: Imperent in pisces, etc. Exod. 34, Et omnis sapiens corde inter vos venient, et facient omne quod praecepit Deus. Esa. 3, Impudenter agent, puer contra senem, ignobilis contra honoratum. Esa. 2, Homo fecerunt. 1. Tim. 2. Mulier servabitur per procreationem liberorum, si manserint in fide: scilicet mulieres, non liberi, de quibus Chrysostomus ignarus huius phraseos, locum exponit. Sic alibi praecipitur, In speciebus animalium: Singulare pro Plurali ponendo, verum hoc iam ad constructionem tendit.

48 Econtra aliquando haec eadem generum ac specierum nomina in Plurali numero pro Singulari ponuntur. Esa. 19, Tradam Aegyptum in manus dominorum duri, et rex fortis dominabitur eis. Gen. 42, Locutus est vir Domini terrae nobiscum dura. Zach. 11, Et pastores eorum non parcet eis, id est pastor. Proverb. 1, Sapientiae clamabit, et eedt vocem suam, id est sapientia. Sic et in principio 9 cap. Proverb. 14, Sapientiae mulierum aedificat domum. Ibidem: Stulti Ializ יליץ , id est, petulanter perpetrat peccatum. Ibidem: Et labia sapientum custodit eos. Sic saepe veritatis, iustitiae, misericordiae et similia. De hoc Hebraismo pronunciat Hier. li. 2 contra Iovin. Scriptura solet et unum pluraliter, et plura singulariter appellare.

49 Nec solum ponuntur pro singulari numero, sed etiam pro uno aliquo certo incerte indicato: ut Matth. 12, In illo tempore profectus est IESUS per segetes sabbatis, discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas, id est quodam sabbato. Psal. 1. Erit sicut arbor plantata ad rivos aquarum, id est iuxta aliquem rivum. Iud. 12, Sepultus est in urbibus Giled, id est in una quadam ex illis. Zachar. 9, Sedens super asinum et pullum filium asinarum, id est unius alicuius asinae. Gen. 37, Et iugulavit hoedum caprarum. Matth. 2, Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri, id est Herodes.

50 Quinetiam ponuntur et collectiva nomina et generalia in numero singulari, pro uno aliquo certo in dividuo: ut 2. Sam. 14, Quare cogitasti talia super populum Dei: id est, super Absalon. Et Gen. 20, Nunquid gentem iustam interficies? id est me Abimelech. ipsi enim soli in praecedentibus erat minatus Deus. Sic saepe et filius hominis accipitur de Ezechiele, aut Christo.

51 De familia tota, re familiari, ac etiam posteris sic Scriptura loquitur, tanquam de uno hero: quia illa omnia ad constituendum herum requiruntur, ut Aristot. 1. Politi eorum disserit: et quod autor gentis quasi superstes est in suis posteris, ut idem autor 2 de Anima 4 docet. Ios. 9, Dixerunt viri Israel, fortasse in medio mei tu habitas. Gen. 39 in quit Iacob: Ego sum pauci numero, et congregabuntur contra me, et interficient me. Exod. 10, Ut ponam signa in medio ipsius: intelligit Pharaonem, et per eum porro Aegyptum. Gen. 32, In baculo meo transivi Iordanem hunc, et nunca factus sum in duas turmas. Num. 30, Sic loquitur frater tuus Israel. Exod. 34, sic Dominus cum Mose loquitur de praeceptis suis, tanquam is sit totus populus. Atque haec est causa, quare posteri nomine suorum maiorum in sacris Literis notentur: ut Iacob, Israel, Iuda, et sic Latini: Hunc vobis exedendum propino. et: Ubi gustarit de sene, i. de eius reb. aut opulentia.

52 Nomina latiora pro angustioribus ponuntur, sive generalia pro specialibus. Ioel. 3. et Act. 2, Effundam de spiritu meo super omnem carnem, id est super omnes gentes. Gen. 6. Omnis caro corruperat viam suam. Esa. 66, Veniet omnis caro, ut adoret coram me, dicit Dominus. Zach. 2, Sileat omnis caro a facie Domini. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, Matth. 24. Marc. 13. Nisi fuissent abbreviati dies illi, non fieret salva omnis caro. Luc. 3, Et videbit omnis caro salutare Dei nostri. Mar. 16, Praedicate Evangelion omni creaturae. Rom. 13. 1. Pet. 2, Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum. Omnis anima potestatibus superioribus subiecta sit: id est, omnis homo, non enim nunc de brutis aut plantis praecipitur.

53 In regiminis statu, aut cum duo nomina substantiva ita connectuntur, ut alterum in genitivo ponatur, ac alterum vim possessoris, alterum rei possessae exprimere videatur, omnino alterum vim adiectivi obtinet, ac in id resolvi in expositione oportet: alias quidem nomen regens, alias rectum. Prioris exemplum sit: Beatitudines viri, saepe in Psalmis occurrit, pro, Beatus vir. Gloriam magnificentiae regni tui narrabo, Psal. 145, id est magnificentiam gloriosam: vel potius, Celebrabo regnum tuum gloriosum et magnificum. In electione sepulchrorum tuorum sepeli mortuum tuum, id est in sepulchris electis aut praecipuis. Rom. 9, Israel sectans legem iustitiae, ad legem iustitiae non pervenit: id est, legalem iustitiam. Sic stultitia praedicationis, 1. Cor. 1, pro stulta praedicatione. Coloss. 1, Quibus voluit notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, qui est Christus: id est, dives et gloriosum mysterium, aut simpliciter gloriosas divitias. Ut promissionem spiritus per fidem accipiamus, id est promissum spiritum. Apoc. 16, Damnatio meretricis, pro damnanda aut damnabili meretrice. Aliquando etiam Latini similiter loquuntur: ut, Magnitudo aut multitudo amoris, laboris, odii, praemii, opum, vicit aut permovit: pro Magnus labor, amor, etc, Diligentia officiorum aut studii, pro Diligens officium: sedulitas operae, pro sedula opera aut cura. Elegantia sermonis Ciceroniani multos capit: obscuritas Sacrarum literarum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.