Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 909 --

146 nempe primum accusari gentes ac populos, postea appellari et moneri reges ac principes. Item, modo Meschiam, modo filium, modo regem nominare: ac denique, modo prophetam, modo impios, modo Deum, modo filium loqui. Psalm. 39, In imagine abit homo, Invanum tumultuabuntur, et Coacervat, nescit quis auferens ea. Cavendum ergo, ne ob subitam mutationem personarum aut Grammaticarum, aut (ut ita dicam) comicarum seu realium, numerorum, aut vocum, decipiamur, ac putemus res ipsas commutari. Sic etiam modorum ac temporum fiunt crebro subitae mutationes. 1. Cor. 10, primum dicit, Non esse nos cupidos: mox, Ne sitis: Paulo post, Neque scortemur: et denique, Non murmurate. Latini haec omnia uno modo, tempore ac persona protulissent.

57 In colloquiis persona loquens multum tertia persona utitur: ut, Filius hominis vadit, sicut de eo scriptum est, etc. Sic et Caesar in Commentariis suis, de se in tertia persona loquitur. De secunda quoque persona in tertia aliquado agitur. Sic Abrahamus dicit ad Deum, Gen. 18, Ne quaeso irascatur Dominus meus. Sic etiam nunc qui volunt civiles videri in Germanico sermone, crebro inter colloquendum tertia persona pro prima et secunda utuntur: ut, Servus tuus, pro Ego: Dominus meus, pro Tu.

58 Verbum Sum sine circumscriptione praedicati aut accidentis. Nondum erat spiritus, scilicet datus. Ubi erat David, Iohan, 7. scilicet natus et educatus.

59 Repetitur subiectum pro verbo Sum. Genes. 31, Filiae filiae meae, et filii filii mei, et oves oves meae: subaudi, sunt.

60 Verba, sicut et nomina, facile intelligibilia crebro omittuntur: ut, Filii hominum, usque quo gloria mea in ignominiam? scilicet vertetur: sic Philip. 3. 1: Quorum finis in exitium Deus venter, et gloria in ignominia eorum: scilicet est, ac peribit, aut vertetur.

DE PARTICIPIIS.

1 Tantum duo participia habent Hebraei, nempe Praesens activae significationis, et Praeteritum passivae.

2 Praesenti participio utuntur pro praesenti indicativi. Isa. 1, Terram vestram comedentes peregrini: pro, comedunt aut absumunt eius fructus. Rom. 3, Iustificantur gratis δικαιούμενοι , iustificati. Rom. 5, Sed etiam gloriantes, pro, gloriamur. Act. 24, Invenientes enim hunc virum, pro, invenimus. Act. 26, Annuncians omnibus poenitentiam agere, pro, Annunciavi. Matth. 23, Colantes culicem, et devorantes camelum, pro, excolatis et devoratis. Ponitur et pro praesenti optativi ac coniunctivi, aliquando etiam pro imperfecto. Gen. 4, Vox sanguinum clamantium ad me, id est, clamat et accusat te. Ion. 1, Sciebant quod a facie Domini fugiens ipse, quia dixerat eis: id est, quod fugeret. Rom. 5, Neque id solum, verum etiam gloriantes in Deo per Christum, pro, gloriamur. Act. 24, Invenientes enim virum hunc, pro, invenimus eum. Act. 26, Gentibus annuncians poenitentiam agere, pro annunciavi. 2. Corinth. 10, Ratiocinationes evertentes, et omnem altitudinem se elevantem contra cognitionem Christi: pro, Ratiocinationem evertimus, et omnem altitudinem quae se elevat. Iac. 5, Comdemnastis et interfecistis iustum, non resistit vobis, id est, qui non resistit vobis. 1. Pet. 4, Spiritus Dei super vos requiescit: quod ad illos quidem attinet, blasphematur: quod ad vos autem, glorificatur: pro, qui quod ad illos. 1. Iohan. 3, Ut diligamus nos invicem, non sicut Cain ex malo erat: pro, qui ex malo erat, etc.

3 Praesens participium aliquando pro futuro ponitur, Psal. 39, In vanum tumultuabuntur, coacervabitur, nescit quis auferens ea, pro, auferet. Ego non dans, Exod. 5, pro, non sum daturus. Vos transeuntes per terminum, Deut. 2. pro, transituri estis. Filius tuus egrediens de lumbis tuis, 1 Reg. 8. qui egredietur. Pro praeterito: Oculi vestri videntes quae fecit Dominus. Vos autem adhaerentes, Deut. 4. pro, Viderunt, et adhaesistis. Ego pluens, id est pluam, Gen. 7.

4 Participium passivum, id est pro activo, et contra invenitur: ut Iud. 8. 11, Per viam, שכוני Schechuni, habitantium in tabernaculis, Psal. 102. 11, Dies mei sicut umbra נתוי natui, declinans. Cant. 3. 8, Omnes ipsi tenentes gladios. Ester 3. 15, Cursores egressi sunt festinantes. 1. Reg. 22. 34, Et rex erat מעמד maemad, constitutus in curru. Dan. 10. 11, Steti מרעיד mare id trepidus. Isaiae 27. 6, Nunquid secundum plagam מכהן machen, Percussi eius, pro, percussit eum.

5 Participia saepe ponuntur pro nominibus, sicut et apud Latinos. Mar. 7, Dixit Herodes, Iohannes baptizans surrexit, id est Baptista. Sic Mar. 4. et 1. Thess. 3, Satan vocatur πειράζων tentans, id est tentator. Et Gal. 2. de Petro dicitur, κατεγνωσμενος condemnatus, pro, condemnabilis erat. Sic Odyss. γ. τετελεσμενος perfectum, pro perficibile. Latini quoque eadem ratione dicunt, invictus pro invincibilis, laudatus pro laudabilis, indomitum vulgus pro indomabile. Et Virgil. Pictis conspectus in armis, pro conspicibilis aut conspicuus: et horrentia arma pro horribilia. Cicer. in Pisonem: Quis te miserior? quis te damnatior? id est damnabilior. Sed in veteri Testamento est usitatius נדרשתי pervestigatus, pro, pervestigabilis, Esa. 55. 1. Sic conspicuus, Rom. 10. 20. ut cum dicunt נרצה nirza, Dilectus pro amabilis. Nechmad נחמד desideratus, pro desiderabilis. Gen. 2, Omnem arborem desideratam. Proverb. 21, Thesaurus desideratus. Sic Psal. 19, Iudicia Domini sunt desiderata supra aurum, pro, desiderabilia, aut expetenda. Psal. 39, Tabescere facis veluti tinea desideratum eius, pro desiderabilem aut expetibilem eius speciem aut vigorem. Vox bachur בחור , electus, pro eximio, valde usitata est in sacris Literis. Sic et operantes iniquitatem, pro operariis aut patratoribus iniquitatis, valde crebrum est.

6 Participium praesens aliquando pro infinitivo ponitur. Psal, 127, Vanum est vobis surgentibus mane, differentibus vesperi quietem comedentibus panem doloris: id est, surgere mane, differre vesperi somnum, et comedere panem dolorosum.

DE ADVERBIIS.

1 Adverbia saepe vim nominum, praesertim adiectivorum, subeunt. Sic crebro dicitur Holocaustum bathamid, semper, pro, iuge. Iom boket dies cras, pro, crastinus: quae consuetudo etiam Graecis est usitatissima: ut, τίς ἐστι μου πλησίον : quis est meus prope, id est proximus? Luc. 10. Iohan. 8, Principium, quod et

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.