Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 911 --

148 fremitus leonis. 1 Thess. 5, Ipsi enim plane scitis, quod dies ille Domini, ut fur in nocte, ita venturus sit: pro: quod ita ille dies Domini venturus sit, sicut fur. Ita, aut Sic, applicativa diei praeponenda essent, ita illa dies Domini sit ventura. Sic Psal. 90, Quis novit magnitudinem irae tuae, et sicut timor tuus ira tua: id est, quis timet te, (ponitur enim nomen pro verbo) secundum iram tuam? Vocula Sicut cum ira, non cum timore coniungi debebat.

4 Quod, coniunctio non suo loco posita aliquando reperitur: ut Gal. 1, Significo Evangelium meum, quod aut quia non est secundum hominem: pro, significo, quia Evangelium meum non sit ab homine. Rom. 6, Gratia Deo, quod fuistis servi peccati, sed ex animo obedivistis formae doctrinae. Coniunctio Quod non proprie videtur monstrare causam gratiarum actionis, seu illud bonum, de quo gaudeat: clarius esset: Gratias ago, quod cum essetis servi, obedivistis, etc.

5 Quia reddens rationem crebro deest. ut Exod. 29, Combures extra castra: Sacrificium pro peccato est: pro, quia sacrificium. Gen. 17. Exterminabitur anima illa de populis suis: foedus meum irritum fecit: pro, quia foedus meum irritum fecit. Psal. 115, Speret Israel in Dominum: adiutor eorum et protector eorum est: pro, quia adiutor et protector eorum est.

6 Negativum adverbium saepe extra suum locum erat: ut Rom. 7, Cum cognovissent Deum, non ut Deum honoraverunt: pro, ut Deum non honoraverunt. posset enim aliquis putare, quod aliter eum nihilominus honoraverint. Adverbium ergo Non, determinare debet aut negare verbum Honorare, et non adverbium similitudinis Ut, aut Sicut. sic Iohan. 6, Non Moyses vobis dedit panem de caelo: pro, Moyses non dedit panem de caelo. Lis enim ibi est, non quis Manna dederit, Moyses aut Deus? sed quod tunc datum fuerit, an verus caelestis panis, aut alius corporalis tantum. Negatio ergo Non determinat non personam dantem, aut Moysen, sed rem datam: nempe dicit, Manna non fuisse vere caelestem panem, quia iam demum adsit talis panis a patre datus: nempe Christus Iesus, ut etiam ex sequentibus patet. sic ibidem dicit Dominus: Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam: pro, ut faciam non meam voluntatem, sed patris. Illud Non, determinat voluntatem, non autem verbum Facere.

7 Negatio est aliquando non suo loco posita, et simul particula Si deest: seu negatio sequentis est aliquando praeposita praecedenti membro: vel in propositione hypothetica negatio addenda posteriori categoricae, praeponitur priori, et simul deest eidem Si conditionale. Non videbit me, et vivet homo: pro, Si videbit, non vivet. Item Deut. 22, Non videbis bovem aut ovem proximi errantem, et abscondes te ab eis: pro, si videris, ne abscondas faciem tuam, ne avertas oculos, ne neglexeris. Non honorabiles sunt sapientes, Iob 32. pro, non honorabiles propterea sunt sapientes, quod honorabiles sint sine magnates. Ibidem: Et ad hominem non mutato nomine loquar: pro mutato nomine non loquar. Si hebetatum fuerit ferrum, et huius non aciem terserit, Ecclesiast. 10. pro, et aciem huius non terserit.

8 Ἱνα Ut, particula non suo loco posita. 1 Cor. 9, Satius est me mori, quam gloriationem meam evacuet, id est, quam ut quis gloriationem meam evacuet.

9 Si, conditionalis coniunctio haud raro non suo loco reperitur. 1 Cor. 14, Sic et vos per linguam si non significantem sonum dederitis: pro, sic et vos frustra loquemini, si per linguam non significantem sonum dederitis.

10 De, praepositio non suo loco posita. Gen. 2, Formavit Deus hominem pulverem de terra: pro, de pulvere terrae. nisi quis dicat esse appositionem valde emphaticam, quod homo iam formatus adhuc vere tantum pulvis et cinis fuerit, ut Abrahamus de se dicit.

11 Tantum. Isa. 28, Erit tantum pavor intelligere auditum: pro, erit pavor tantum intelligere auditum.

12 Εὡς Donec, non suo loco positum est. 2 Thes. 2, Mysterium enim iniquitatis iam agitur, tantum qui obstat nunc, donec de medio tollatur, et tunc patefiet iniquus ille. Debebat enim Donec praeponiante ὁ κατέχων , qui obstat. hoc modo: Mysterium iniquitatis iam agitur tantum: scilicet id in mora est, donec is qui obstat, e medio tollatur. Sensus enim est, tantum id temporis aut morae restare, donec is qui obstat Antichristo, de medio removeatur. Vult enim eis impedimentum Antichristo obiectum, et certum impedientis terminum indicare. Germanica commode vertit: Dann es regt sich bereit die bosheit heimlich / oben das / der es jetzund auf helt / muss hinweg gethan werden / und als dann wirt der boshafftige geoffenbaret werden.

13 Omnis, non suo loco positum, ut Proverb. 22, Omnis via viri recta est in oculis eius: pro, Omni viro suum vitae institutum aut curriculum probatur. Terentius: Patres sunt iniqui iudices in omnes adolescentes: pro, omnes patres sunt iniqui iudices in adolescentes. Adverbia interrogandi, cur, quare, etc. saepe non immediate iunguntur illi propositioni, de qua interrogant: sed alicui alii, quae illi coniuncta est eamque praecedit, ita ut aliud quiddam quaerere, quam id quod quaerant, videri possint. Dicetur de hoc, exemplisque confirmabitur in capite de interrogatione et responsione.

14 Ponitur aliquando adverbium interrogandi secundo loco, cum primo ponendum esset. Mich. 6, Adhuc an est in domo impii? pro, An adhuc est in domo impii?

15 Talium traiectionum aut transpositionum exempla pene innumera sunt in novo Testamento: quae si quis non animadvertit, longissime a vero aberrat. Proponam autem adhuc plura exempla. Ioan. 8 legitur, quod Christus interrogatus, quisnam esset? responderit, την ἀρχην ὅτι καὶ λαλῶ ὑμῖν : ubi την ἀρχην initio, vel ab initio adverbium, cum verbo Loquor coniungendum est, praeposito illo Quod, ut sit sensus: Id sum, quod semper inde ab initio dico, et loquendo vos doceo. Sic et mox decimo interrogatus an esse? Meschias? respondet, se dudum eis dixisse, sed ipsos nolle credere. Rom. 12, Unicuique prout Deus partitus est mensuram fidei: i, prout unicuique partitus est Deus, sic demum sapiat: habita nimirum suorum donorum ratione. Rom. 11, Vestra misericordia ut et ipsi serventur: pro, Ut per vestram misericordiam, et ipsi misericordiam consequantur. Acto. 1, Per Spiritum sanctum quos elegit: pro, Quos elegit per Spiritum sanctum, Ioan. 15, Maneo ipsius in dilectione: pro, Maneo in dilectione ipsius. Talis forte est et illa transpositio Rom. 8, Impossibile enim legis, in quo erat imbecilla per carnem. pro, In quo enim impossibile legis aut impotentia legis, erat imbecillum per carnem: id s. Deus sarcivit aut replevit misso filio in carne, etc.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.