Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 912 --

149 vel ἐν ὧ γὰρ τὸ ἀδυνατον . Quandoquidem enim impotentia legis imbecilla erat per carnem, etc.

16 Multa exempla possent ex capite Confusionum huc transferri: ut illud Ezechielis 14, Sicut est iniquitas quaerentis, sic prophetae erit: pro, Sicut est iniquitas pseudoprophetae, sic etiam consulentis eum erit, quae ibi legi et expendi poterunt.

17 Non raro Syncategoremata aut consignificativae particulae plane desunt, vel in unico membro, vel etiam in duobus coniungendis. Cuius Hebraismi explicandi gratia, quandam universalem regulam hic adscribam, eique mox plura exempla subiiciam. Varie solent aliquando duae propositiones, aut etiam plures, interpositis coniunctionibus inter se connecti: ut conditionaliter, disiunctive, adversative, vel per similitudinem, collationem, comparationem, aut per quampiam aliam similem rationem. Ubi admodum crebro deficientes illae coniunctiones, adverbium, aut similes, aut etiam diversae voculae pro geminis subiectae (ueluti si cardinem aut vinculum ex porta, aut coniungendis rebus tolleres) orationem tanquam scopas dissolutas resolvunt, et prorsus obscurum sensum relinquunt. Exempla perspicuitatis gratia proponam. Ubi similitudinis adverbia desint, exempla sunt passim innumera in Proverbiis: ut 21, Rivi aquarum cor regis: pro, Sicut rivi aut fluenta. Marc. 9, Omnis homo igne salietur, et omnis victima sale salietur: pro, sicut victima debet sale saliri, sic pii cruce et variis tentationibus condiuntur, ne ignavia et securitate computrescant.

18 Deest vero alias adverbium inchoans similitudinem, alias contra applicans. Exod. 19. Portavi vos supra alas aquilarum: pro, sicut aquilae solent suos pullos supra alas gestare. Ioel. 1, Dentes eius dentes leonis: pro, sicut leonis. Inchoans deest, Gal. 4, Dico autem quanto tempore haeres est sub tutoribus: pro, Dico autem, quod sicut, vel quod quemadmodum haeres. Psal. 125, Circa Ierusalem sunt montes, et Dominus in circuitu populi sui. Pulchra hypotyposis est: pro, sicut circumcirca Ierusalem stant montes, sic et Dominus castrametatur circa suos.

19 Alias deest applicativum adverbium. Sic Iosu. 1, Ut sciant, quod quemadmodum fui cum Mose, ero tecum: pro, Sic ero tecum. Alias utrunque adverbium deest. Perdix colligit quae non peperit, qui facit divitias sine iudicio. pro sicut perdix, etc. sic qui facit divitias sine iudicio. Ibidem: Solum gloriae altitudo. 1. Thessal. 2, Accepistis non sermonem hominum, sed ut vere est, sermonem Dei: pro, Accepistis non ut sermonem hominum, sed ut sermonem Dei, verum de natura et particulis Similitudinum suo loco plenius.

20 Coniunctio Si, Cum, aut alia conditionalis saepe deest: videturque id simpliciter affirmari aut mandari, quod conditionaliter intelligendum est. Levitic. 18, Quae faciet homo, et vivet in eis, id est, si faciet. Matth. 18, Quoties peccabit in me frater meus, et remittam ei? pro, Quoties si peccabit, remittere debeo? Tale forte et illud est: Solvite templum hoc, et post triduum reaedificabo illud: pro, si solvetis. Psal. 4. Irascimini, et nolite peccare: pro, Si irascimini, sicut in moribus humanis id vitari non potest, saltem cavete, ne ira vestra erumpat in aliquod foedum facinus, eaedem, aut alia. Quod facis, fac cito: pro, Si omnino vis facere, ac me prodere, et stat indurata sententia ac voluntas, frustra me tibi concionante, saltem matura, quando quidem hora mea venit. Psal. 2, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem: pro, Si postulaveris. Ioan. 14, Creditis in Deum, et in me credite: pro, Si creditis aut vultis credere in verum Deum, certe sine mei agnitione nihil efficietis, quare a me incipite. Isa. 45, Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustitiam, aperiatur terra, et germinet salutem: id est, Iustitia floreat. Ego Iehova credo hoc: pro, Si talia fiunt, aut cum fiunt, certo scitote ea a me fieri. Tale est illud proverbiale apud Ethnicos. Sponde, noxa praesto est: pro, si spoponderis. Sed in Hebraismis singularis vis in illo Et, inesse videme. Aliquando et negativa conditionaliter ponitur: Non videbit me homo, et vivet: id est, si viderit me, non vivet. Si videbis bovem fratris, aut etiam inimici errantem, deduc eum.

21 Sic et illa conditionaliter proponuntur. Matt. 5. Quisquis te percusserit in dextram maxillam, obverte ei et alteram. Quisquis te angariaverit ad miliare unum: pro, Si quis te percusserit. Vicinum est huic, quod hypothetica copulativa pro conditionali ponitur, Hoc fac et vives: pro, Si hoc feceris, vives. Sic Et coniun-ctio copulativa aliquando deest. Psal. 133, Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Syon: pro, Et qui descendit in montem Syon. ne quis putet eundem rorem in Hermon cadere, et inde porro in Syon defluere.

22 Adversativa At, per antithesin posita deest. Isa. 1, Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepedomini sui, Israel non cognovit, populus meus non perpendit. Filios educavi et evexi, et ipsi rebellarunt contra me: pro, At illi. In Proverbiis saepissime hae aliaeque coniunctiones deficiunt, necessario subintelligendae.

23 Adversativa Tamen, non raro deest: ut Rom. 1, Qui cum Deum cognovissent, ut Deum non glorificaverunt: pro, tamen ut Deum non glorificaverunt. Psalm. 119. Parvus ego sum et contemptus, testimoniorum tuorum non sum oblitus. Ibidem: Multi sunt persecutores mei et tribulatores, a testimoniis tuis non declinavi.

24 Disiunctive. Esa. 17. Duo tria grana in summitate rami, quatuor quinque in cacuminibus: pro, Duo aut tria, quatuor aut quinque grana reperiuntur in summis cacuminibus arboris.

25 Quod, non raro deest. Coloss. 2, Gaudens ac videns vestrum ordinem, et soliditatem vestrae in Christum fidei: pro Gaudens quod videam.

26 Finaliter, seu ad aliquem scopum directe, ubi particula Ut deest. Psal. 88, Aut mortui resurgent, celebrabunt te: id est, ut celebrent. Surges, misereberis: id est, Surges ut miserearis. Pharao induravit se admittendum nos: pro, ut non dimitteret nos aliquis posset putare esse contrarium sensum.

27 Coniunctiones causales non semper veram causam, sicut etiam finales particulae aliquando non verum finem, sed id quod aliquo modo sequitur, secutumve est, annectunt. Christus passus est, ut filios Dei congreget. Ioan. 11, Imo ille erat passus ut omnes salvaret: sed tamen hoc est secutum ob aliorum incredulitatem. Ioan. 12, dici videtur causa incredulitatis excae catio Dei, et finis impletio Scripturae.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.