Mužić, Frano [1586], Carmina VI e codice Variorum Dalmaticorum, versio electronica (), 113 versus, verborum 764, Ed. Teo Radić [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [muzicfvd].
-- 54r --
Et columen patriae, terrarum sceptra tenentis
Ac pelagi, aeternoque caput tollentis Olympo.
Caelicolum dono Veneta tu missus ab urbe,
Regia corda gerens, semper moderamine iusto
Hunc populum regis atque foues curaque paterna
Haec pro parte leuas tristissima tempora rerum.
Talia quis taceat? Superi quis ad aurea regni
Sidera non tollat nullis peritura diebus?
Mandantur praeclara quidem memori omnia saeclo.
Sic ego non dubito fari te, candide rector,
Ad patriae decus et regimen populi esse creatum.
Cetera praetereo de te qui iugiter ipse
Splendorem sine more tuum per plurima profers.
Iam mihi, uaticino penitus feruente dolore,
Fas est tale semel prorumpere carmen ad auras.
Barbare, barbaricae domitor feritatis et omnis
Saeuitiae et probri scelerumque acerrime uindex,
Ecce tibi, magno Diuum genitore secundo,
Insignes tituli summa cum laude parantur,
Quae merito passim totis celebrabitur annis.
Ergo age maiore praetor memorande Camena,
Virtutum ire uiam diuino munere pergens,
Factorum egregio famam cumulato decore.
Mužić, Frano [1586], Carmina VI e codice Variorum Dalmaticorum, versio electronica (), 113 versus, verborum 764, Ed. Teo Radić [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [muzicfvd].
|