Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Dominus decanus ut nobis unum adhuc muratorem mittat quo opus inceptum citius perfici possit. Febricitat enim murator missus lenteque admodum procedit, figulis vero nostris desunt ingenia huiusmodi laboribus. Vini parum habebimus. Reverendae dominationes vestrae tempestive nobis provideant de vino Bukovczensi, ut illo Scisciense unum vas corrigamus, hoc est admisceamus Scisciensi decimae; forsitan sic bibi poterit. Alioquin vina talia erunt tamquam vilia, ut palati pene pellem detrahant etc. Cum his reverendas dominationes vestras felicissime valere optamus.
147. 1591. listopad 1. Sisak
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/13. Izvornik
Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.
Pro certo passam nudius tertius in Koztanicza fuisse habemus, qui si illic adhuc moretur aut quid moliatur, nos latet. Verendum tamen est ne nobis futuras nundinas, ut alias plerumque hostis facere solitus fuerat, interturbet, quod facile tentare poterit. Nam Colapis, qui hoc anno maior non fuit, certis in locis passim transitum patitur et admittit. Ob id consultum videretur ut reverendae dominationes vestrae ad duos tresve ad summum dies unam centuriam pixidiariorum huc expediant ut et nundinis securitatem et vadis praesidium adferant. Eadem de causa bombardarios quoque ad sequentem feriam tertiam retinuimus. Qualis miles sit per dominum comitem Petrum captus et quomodo Czanek cum suis duos in Percheno nocte intempesta reperit, credimus reverendas dominationes vestras optime hucusque intellexisse.
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.