Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Previous page

Next page

-- 322 --

dominatio vestra curet apud patres, ne mihi addant melancholiam; profecto collectis reculis me mox domum conferam quamprimum audivero esse exactam a me decimam neque ingratis patribus ullo servicio me dedam. Pudeat quosdam avaritiae et rapacitatis quasi 91 annus praecedentium annorum universas crumenas et vasa evacuasset. Alieno damno vesciri fas non est neque espedit. Scripsi patribus duo verba; redcordere dominatio vestra quantum damni ex iisdem vineis acceperimus praecedenti anno, dum universos labores inpendissent: restabat colligere unico hausto. Nemo me donavit: pecuniam vero Pragam allatam pro illis, quis refudit: capitulum sibi, sed non Micatio. Sed hec plenus dolore soli dominationi vestrae scribo ut sciat quod haereret mente iniuria et damnum, suo tempore alicui cum suis discursibus recompensandum. Cum his reverendam dominationem vestram felicissime valere exopto.

Mitto domino Istuanfio litteras ad me Vienna perlatas, quas sibi quam primum curabit transmittere meoque nomine saluere et officia deferre. Rathkio nepotis mei causam commendet per litteras oro. Ego occupatus et oblitus id facere neglexi.

Cum his reverendas dominationes vestras felicissime valere optamus. Sciscii in die sanctae Ursulae et sociarum virginum. Reverendae dominationis vestrae servitor et frater Micatius, manu propria. A tergo: Reverendo domino Thomae Milich, lectori et canonico Zagrabiensi etc., domino et tanquam fratri observandissimo. Notatum a capitulo: 1591 queritur canonicus Micatius quod decima ab eo requiratur.
152. 1591. listopad 28. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/18. Izvornik Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Velint reverendae dominationes vestrae conveniri facere, aut quempiam diligentem petitionem ad nobiles Campi mittere, ab eisque petere pro focis inutilia fraxinorum robora, aliquo atque pro scindendis asseribus similiter castro summe necessariis. Sunt magae aquae, facili negotio et labore nunc tolli presentis possent. Idque cumprimum faciatur, rogamus nosque tandem de omnibus his certiores reddatur.

Quas foelicissime valere desideramus. Sciscii in festo sanctorum Simonis et Iudae apostolorum 1591.

Previous page

Next page


Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.