Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Previous page

Next page

-- 328 --

clam extirpavit; quorum noticia tempore messis vel decimarum ad nos pervenit. Quae iugera sine praeiudicio eius bombardario assignari possunt relictis apud eum praedictis suis tribus in litteris contentis iugeribus ut vel sic, siquidem procurare sibi melius provideri nequit, ad tempus luctetur, quamvis totus videtur a collo Iwanichensis bombardarii pendere, qui eum totis viribus conatur ad se traducere. Dominus collega multis egit apud dominum capitaneum ne seducerentur; dixìt sibi esse iniunctum ut duos posthuc habeat bombardarios, non tamen iussisse ut hunc illuc aut verbis aut salario pertrahant curareque posthuc, ut missum faciant. Nos tamen latet an lateat anguis in herba, quivis plus quam parum malit, queritur se 24 talleris uxorem suumque vestitum intertenere non posse.

Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus. Sciscii sabbato proximo ante festum sanctae Catherinae virginis 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis collendissimis. Notatum a capitulo: Iterum urget dari bombardario terras quae apud Fwczam ad tria iugera superflue habentur. Redditae 24. Novembris 1591.
159. 1591. studeni 25. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/25. Izvornik. Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum commendationem.

Attestacionem quam exigi iusserant reverendae dominationes vestrae fideliter ac sub nostris sigillis factam transmittimus. Vestris reverendis dominationibus erit examinare an quispiam Paulus obtinere poterit nec ne, qui ante aliquot annos ob ingratitudinis vitium una cum uxore ab ipso bonorum aquisitore sit poenitus exclusus ab omnibus aquisitis. Iusticia si quid contrarium fecerit, id reverendis dominationibus vestris pro eorunndem prudentia et industria discutiendum commendamus.

Quas et foelicissime valere optamus. Sciscii in die sanctae Catherinae virginis et martiris 1591. Vestrarum reverendarum dominationum servitores deditissimi, spani Sciscienses.

Previous page

Next page


Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.