Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
sane eo facto nil melius, quod solius comitatus Zagrabiensis opera et labore 15 diebus confici poterit. Qua re obtenta semper nos profundam atque stagnantem propter adiectam piscinam habituros esse noverint aquam, quam facile aut eques sine alto ponte aut pedester nisi humeris tenus luto demersus transire non possunt. Novozel Michael cum fratre contumacia ducti neque per se neque per alios colonum per nos captum dimitti sollicitant, sed domini patroni sui et nostri praesentiam expectant, ut falsam contra nos instituat querelam; nostros debuit impudenter dimmittere, nam minati sumus illi pascuationem. Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus.PS. Iste colonus noster ex Greda, Matthaeus Banich, querulatur sibi per quendam Marcum Pozawchich, qui in Dubrawam ex Greda
174. 1592. siječanj 3. Sisak
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/42. Izvornik.
Reverendi domini et patres colendissimi, salute praemissa officiorum nostrorum commendationem.
Isti miseri subditi de Vrywth extrema tandem necessitate compulsi vel dimissionem petunt vel in Drenchina Superiore locationem, quod utrumque nos quantum potuimus hucusque lenivimus. Nunc congeluscente Colapi omnimodam minantur migrationem, quam tamen nos observamus eos demulcentes
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.