Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Sobota, Ivan (m. 1467) [1438], Epistulae V ad Mapheum Vallaressum, versio electronica. (, Trogir), Verborum 672, Ed. Arnaldo Segarizzi [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepistvallar5].
suscepi, quibus scribis Patavinam urbem adhuc pestifero sidere commoveri:
nullum tamen ex domesticis sociis meis hoc morbo occubuisse: qua ex re
diis gratias habeo. Quod autem scribis senatorio viro domino Andreae
Ve Hoc unum te, Maphee praestantissime, nolo latere: patri tuo, nostro praetori clarissimo, litteras quas ad me scribis tantae voluptati esse ut nihil supra meque saepenumero solet exorare, ut cum litteris meis te ad scribendum excitem; qua ex re, si patrem tuum magna voluptate explere vis, saepius illo tuo stilo litterali ad me scribas; mihi etiam tuis litteris nihil iocundius ex Italia afferi potest, praesertim si ad me scribes quo pacto animosissimus Gatamelata sua egregia virtute ac suo ductu nobis excellentem victoriam peperit, quae nobis maximae voluptati esse debet, hostibus vero ad aeternum terrorem. Reliquum est, ut clarissimo viro domino Zachariae patruo tuo me diligentissime commendare velis; praestantissimo etiam iuris consulto domino Andreae Venerio. De incolumitate etiam Patavinae urbis ad me diligentissime scribes, mihi pergratum erit, quidve in hac re in futurum sperandum sit. Vale et incolumitati tuae servias, in qua et mea est.
Idem ad eumdem.
Superiori die cuidam de Campolongo commisi, ut meis verbis te exoraret, disertissimus iuris consultus Johannes de Prato ut aliquid ipso dignum
Sobota, Ivan (m. 1467) [1438], Epistulae V ad Mapheum Vallaressum, versio electronica. (, Trogir), Verborum 672, Ed. Arnaldo Segarizzi [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepistvallar5]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.