Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Sobota, Ivan (m. 1467) [1438], Epistulae V ad Mapheum Vallaressum, versio electronica. (, Trogir), Verborum 672, Ed. Arnaldo Segarizzi [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepistvallar5].
adderet ad subtile consilium Francisci de Capitibusliste: pecuniam quam miseram. Nihil postea certi habui, quare, si homo ille ad te venerat, me certum facias. Reliquum est, ut luculentam illam oratiunculam ad me mittas, quam ex Pergamo ille adolescens habuit in funere fortissimi ac audacissimi ducis Gatemelatae, quam, si ad me per latorem praesentium dabis, veluti excellens munus deorum ipsam suscipiam. Vale. [ERROR: no reftable :]
Idem ad eumdem.
Singularis ac prope divina tua in me humanitas, vir ornatissime, tantum de te mihi pollicetur quantum de me mihi polliceri soleo meque hortatur ut tibi magis imperem quam te exorem. Qua ex re, si temeritati mihi hoc imputes, humanitas tua et obiurganda et accusanda erit, quae mihi tantam audatiam tribuit. Et si saepenumero et opera et diligentia tua mirifice usus sim, hac tempestate vero et armis et viribus et nervis tuis utendum est: te ad hanc rem conficiendam ducem et patronum animosissimum esse vellem. Angelus de Castro iuris consultus superiori die consuluit in quadam causa: Tragurii copiam illius consilii perlubens habere vellem: magna auctoritas tua est apud Angelum et tanta quidem, ut maior esse non potest, nec quicquain tibi denegare audet: profecto, si copiam illius consilii tuo nomine et caute accipies latorique praesentium dabis, Darii sane regis opes me superasse putabo. Vale. Tragurii
Idem ad eumdem.
Satis certo scio, humanissime Maphee, |
Previous page
| Next page
|
Sobota, Ivan (m. 1467) [1438], Epistulae V ad Mapheum Vallaressum, versio electronica. (, Trogir), Verborum 672, Ed. Arnaldo Segarizzi [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [sobotaiepistvallar5].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.