Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Tertius hic indicta prius praecepta libellus Explicat in partem dulcis Etrusce veni. Et te tollere humo contende, atque ire per altum Quo tua te virtus, et pater ipse vocat. Simpliciter par est Divum volvamur ad aras, Caetera qui nescit, grandius ille sapit. Vita hominum incerta spe fluctuat. ipsaque nobis Saepe parens oritur, saepe noverca dies. Si vis subscribi patriae pater, et super astra Ire, modum pravis fige cupidinibus. Si praeceptorem, et charos reverere parentes, Permultum est. at te si reverere, plus est. Cura supervacua est aliena inquirere. cura, Quae tua sunt, nunquam dedecet ille labor. Quae venit ex recte factis iucunda voluptas, Asserit hoc summum Tullius esse bonum, Si nativa tibi coma decidit Anna, futuram Qualem putabis, quam parasti Intra pelliculam qui se tenet, hic sapit unus, Huic uni in laevo pectore fibra salit. Falleris heus, dotem quicunque in coniuge quaeris. Nam dotata satis, si qua pudica venit. Esse aliquam mentem, recta quae ducat in astra, Unde genus nobis, credit Apollo meus. Ut patriae, et trepidis succurras civibus, Campus, et ad laudem cursus apertus erit. Ecquid virtutem verbis attollis inepte? Exercenda tibi protinus illa venit. Si lachrymae Manes possunt revocare sepultos,
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.