Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Marmor.
Marmora fert regum sublimibus apta columnis Cincta mari Aegeo, Cyclas et una parat.
Alabastrum.
Digna Philippaeis fiant ut pocula mensis, Phidiacas poscunt haec alabastra manus.
Christallus.
Eruta ab effossis Gemma, nec Alpinis illa gelascit aquis.
Unio Margarita.
Cernat et hunc, et quem Cleopatra immersit aceto, Laudet vetustas unionem parcius.
Hebenus.
Quod hebeni globulos versat Rex mane Philippus, Misit ab urbe patrum maximus ille Pius.
Costus.
Urit odoratum tellus Gangaetica Costum, It comes arsuro cum pia nupta viro.
Alicecca lapis Indicus in supprimendo sanguine mire efficax. Lege Gratianum Hortensium.
Sanguinis, ut sistat chirurge e vulnere rivos, Vincat acus omnes haec Alicecca tuos.
Myrrha.
Myrrha quoque in pretio est, at non bene nata parenti, Quid faceret? Rupit vincla pudoris amor.
Ebur et Thus.
Iuppiter impertit non omnibus omnia terris. India mittit ebur, thura Sabaeus ager.
Rhabarbarum.
Cum calor invasit, et fervet splendida bilis, Continuo radix Barbara praestat opem.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.