Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Ambar.
Dic age. Pastillos quos nam Ruffinus olebat? Si nondum priscis cognitus ambar erat.
Sirupus Arabice xerbet hoc est medicata potio.
Inventum est nostrum, vox est quoque nostra sirupus, Nil habet hic mendax Graeculus, inquit Arabs.
Iulepus, Persice Iulaph.
Credere vix possis. invenit Persa Iulepum. Iussit et e verna nomen habere rosa. Persae Iul rosam, aph, aquam dicunt, inde Iulaph, quod nos corrupte Iulepum vocamus.
Cariophyllon aroma.
Nil mihi cum folio nucis est commune, quis ergo Me iubet e folio nomen habere nucis?
Casia.
Cur casiam, cur me Synarum dicis amomum? Si canella vocer, sim tibi nota magis.
Piper.
Non omnis bacchi pendet de vite racemus. Interdum piperis grana racemus habet.
Zinziber.
Qui tellure recens effossum devorat Indus. Zinziber, illius ilia dura voces.
Nux Moscata.
Da pueris alias. nam quas mercator ab Indis Attulit, has poscit nostra culina nuces.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.