Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Tigres.
Tigres leaenas, et camelo pardales Pars vasta nutrit Africae Getulia. Camelopardalin ita expressit Horatius in epistola ad Augustum: lege Miscellanea
Diversum confusa genus Panthera camelo.
Homo marinus.
Vidit, et expavit monstrum Lisbonna marinum, Hispidus, et glauca vir fuit ille coma.
Scholium.
Allata est pellis e Brasilia, quae cum diu Olyssipponi spectaculo fuisset, missa
est postea ad Regem
Leo.
Qui leo Marmarica fremit et dominatur arena, O quoties curvo stratus ab ense, iacet. Alit Africa homunculos fusco colore, et capillo Aethiopum in morem crispo, et
intorto, qui continenter sub pellibus agunt, et praeter attritam laenam, et oblongam interulam nudi incedunt. iis leonem interficere pene
ludus, iocusque est. irritatae enim, et irruenti belluae mira corporis agilitate
laenam in oculos iniiciunt, et eodem animi robore exasperato cultro cor transfigunt.
exanimae pellem diripiunt. Quam circunferentes, et a pueris patriis carminibus
celebrati stipem vulgo corradunt. vidi ego unum ex istis Olyssipponi non ita deformi
aspectu, ut credebatur, immo colore candido, et recta statura adolescentem, qui
Hispanica lingua, cuius
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.