Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Previous page

Next page

-- 84 --


Salberis hic, qua non lascivior altera, laevo,
Dum salit, excussit crure periscelidem.
Vix bene delapsam Rex colligit Angulus, et illi
Mollia non cessat figere basiola.
Arrisit Regina, et ait, num maxime regum,
Hic honor? Haec vestrae gloria militiae?
Nonne prius chalybum laudant immania tela
Attrectare pudor virginis exuvias?
Hic Rex laetus ait. iam vero haec cingula faxo,
Sint Ariadnaeis aemula sideribus.

Huius matronae, qua nulla in Anglia ea tempestate pulchrior fuit, mentio sit in Frossarti Historiis.

De origine Tussonii apud Belgas.
Ivisse auratam Colchis avertere pellem,
Fama est, Argivae robora militiae.
At ferus Aetes, et Phryxi cede cruentus,
Et Medea malis noxia carminibus.
Nec labor ille minor vigilem sopire draconem,
Et modo dente satos vincere terrigenas.
Longe aliam Andreae suspendit ab arce Philippus,
Victor agens mediis finibus Allobrogum.
Pugnat ut ante alios, et ferro conficit hostem,
Alter ut invicto pectore Gediones.
Accessere viro comites, quibus inclyta late
Stat domus, et claris fulget imaginibus.
Et quos insignes phaleris, et torquibus aureis
Gallia semideos nuncupat indigites.

Previous page

Next page


Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.