Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Graecia in Historia mendax.
Quae virtute animi, et multo sudore paravit Quique pedes miles, quique meretur equo. Saepe ducum auspiciis, titulisque adscribere vanis Audet adulator Graecus in historia.
Omnium rerum vicissitudo.
Cum bello excisas arces contemplor, et urbes, Italaque Hispano subdita regna iugo. Sic Nunc patitur leges, quas prius ipse tulit.
Virtus immortalis.
Vixerunt Troes, fortes vixistis Achivi, Troia aequata solo est, Graecia victa iacet. Lex ea nimirum fatorum, is temporis ordo. Orta cadunt. virtus intemerata manet.
Odi memorem compotorem.
Invitas ad coenam, et prandia lauta Philippe, Non veniam. quare? Tucca venire vetat. Vir bonus est, inquis, cedo. Laudandus et aeque. At conviva loquax, et memor esse solet. Et quae inter calices, et libera vina loquaris, Omnia Lethaeis spargere oportet aquis.
Invidia gloriae comes.
Etsi magnorum dicor comes inclyta regum, Versor et inter equos, inter et arma ducum, Laudor et egregiis a vatibus, attamen ipsam Invidiam experior gloria carnificem.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.