Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Sapiens in Deo spes suas collocat.
Qui sapiens? Qui se, suaque omnia numine in ipso Collocat, et totum se nihil esse putat. Qui demens? Qui se scire omnia cogitat unum, Audet et ipse suo fidere consilio.
Fluxae, et caducae res mortales.
SUB IULIO
Cernuus occubuit bos, et iacet arida quercus, Quaerit et amissas anxia Flora pilas. Et quae iucundum spirabant nuper odorem Lilia, molle solo deposuere caput. Nunc viridis mons est. Quid tum, spoliabatur herba Ipse quoque ut primum saeva recurret hyems.
Boni nominis maxima iactura.
Cum Lusitanis agerem puer otia terris, Saepe pater (memini) saepe monebat avus? Ferre decet quaecunque venit iactura peculi, At iactura boni nominis, illa premit.
E Theocrito.
Quae minime sunt pulchra, nimis tibi pulchra videntur Et quae pulchra nimis, turpia Lande putas. Non equidem miror. nota est vox illa poetae. Coecus amor Deus est. Coecus et omnis amans.
Vinum aqua temperandum.
Bacchus ut e flammis, et fulmine prodiit infans, Nympha Deum puris sobria tinxit aquis. Inde colit fontes. Nam ni compescitur undis, Ebria Centauros rursus in arma vocet.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.