Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Fortunae volubilitas. *
Et iuvenis vidi, et vidi maturior annis, Qualia multa senem me meminisse iuvat. Candida tranquillum per mare vela dare. Et quos faelices nuper mirabar, ab alto Culmine deiectos rursus ad ima trahi. Nil adeo solidum, aut firmum, ruere omnia nullo Ordine, praecipitat quo Dea coeca rotam. Nec qui consulto, nec qui sapienter agit rem. Aut sapere, aut recta consuluisse sibi. Vir tamen ille omnes qui spes in numine summo Collocat, et recta pergit in astra via. Ille animi fidens, illius et aurea proles, Quidquid agant, faciles speret uterque Deos.
*
Non labor, aut vigilis custodia militis urbem Liberat occultis hostis ab insidiis. Nec manet illa domus, Phrygiis quae fulta columnis Nititur, aeriae turris et instar habet. Numinis aeterni vis omnia firmat in illa Spes, et opes omnes, et mea vota sita.
De Gastone Foxaeio.
De Deo, et animorum immortalitate, et praemiis, et poena.
Scire libet paucis, quae rerum arcana revolvens Explicuit septem Gasto voluminibus.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.