Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Non parentum virtus sed sua uniuscuiusque spectanda e Graeco. *
Nobilitet virtus animi sua quemque necesse est. Si cupit in chartis nomen habere meis. Nam cui friget iners circum praecordia sanguis, Cur Heraclidas, iactet et Aeacidas? At vixere (inquis) fortes in bella parentes, Credo sed hos fortes iam cinis ater habet. Et dum pila quatis, gladiumve astringis in hostem, Non ego facta patris, sed tua scire volo. Explorant aquilae pullos ad lumina Solis. Si trepident, faetus degener ille perit. Quaeque sequuta Parin Troiam succendit, et Argos, Non tamen Hermionem edidit ore pari. Ergo Mihi Alcides dicatur, et Aeacus ille.
Unusquisque fortunae suae faber. *
Et bibis, et totas scortaris Naevole noctes. Et nitet unguentis deliciosa cutis. Nec pudet, ut vinum deferbuit, inter amicos Conquerier, quod res sit tibi curta domi. Cum pater argenti moriens legarit, et auri Quod tibi, quod poterat furibus esse satis.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.