Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
De urbe Sena capta.
Victa iacet Lupa. nil illam iuvere Gemelli. Et tulit incassum Martius ales opem. At qui fortis erat Gallus fortesque Gemelli. Et fuit eximiis viribus illa Lupa. Sed fuit infaelix verbum, et lugubre doctis. Troia fuit. Fuimus Troes, et Hector erat. Et quatit adsiduo verbere terga leo. Et sumus, heus dicunt, et qui non credit id ipsum, Adsit, et in nosmet comminus arma ferat.
Ad Nicandrum.
Iurasti quoties, Pyladae quod nullus Orestes Tam fuit unanimi vinctus amicitia. Quam tu me atque meos omnes Nicander amares Quam pote quis fratrem frater amare suum. Credebam. Verum spes me lactabat inanis, Et video esse habitum me tibi ludibrio. En iaceo, et vehemens invasit febris in artus. Quartaque nox haec est, qua mihi somnus abest. Quo tamen accessu, quo tu dignatus amicum Alloquio? Aut quaenam scripta tabella venit? Hei mihi, quis leges ausit praescribere amori? Et queror et doleo, et cogor amare magis.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.