Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
-- 191 --
Solvit militiam gravem
Insignis meritis miles honoribus.
O mansura regentibus
Divis chare senex, nunc hilares ioci,
Nunc dulces epulae iuvent.
Donec fata sinunt, nec Lachesis manu
Urget letiferam colum.
Te splendens ebore, et marmore, et aur
Tectis Cyriaci domus
Manet, clara tuis carminibus domus.
At me, quod pudeat loqui.
Me vicinus ager fluctibus Adriae,
Quem propter laceram Notis
Mercator religat Dalmaticus ratem,
Nascentem opperiens diem.
Iniecto leviter pulvere contegat.
Quod si dulce solum procul
Dilectae patriae, sors eadem tamen.
Nec morti labor additus.
Solatur bonus hoc Iuppiter exules.
Ut quamcumque premas humum,
Tantundem invenias ad Stygios viae.
ODE III Qua tempestate Henricus Angliae Rex a summo Pontifice descivit, plerique
mortales rei indignitate permoti, pars in Galliam, nonnulli in Hispaniam abiere. Susanna
vero magni illius Thome Mori ex filia neptis, dum in Belgium navigat, ad
Pir, Didak (1517 – 1599) [ 1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [ word count] [ didacuspcato].
|