Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato].
Consenuit regum si quis tranquillus in aula, Ille niger cygnus, corvus et albus erat. Neve odio, neu tu privatae indulseris irae. Saepe utrumque malae cladis origo fuit. Fabula non vana est Aesopi. fictilis urna, Aerea quam tulerat sponte, recusat opem. Iniurata mihi mens est, iurataque lingua. Hannibal hostis ait. Punica et illa fides. Qui populi praees, populis prodesse memento. Sin minus. haud longo tempore praesul eris. Scire meum nihil est, qui dixerit, ille diserte Dixit, et hic dignum Socrate pectus habet. Concedunt faciles non omnibus omnia Divi. Norunt, quid prodest, et quid obesse solet. Notus equus cursu. bos est electus aratro. Foemina nectendis nascitur apta dolis. Maiorum monumenta videns, et clara trophaea, Aude aliquid, quod te arguet esse virum. Ad natalitias epulas conviva vocatus, Nec mutus, neque tu garrulus esse velis. Salmacidis spoliis ignavus gaudeat hostis. Nam mihi diffuso parta cruore placent. Crimen avarus habet, nec habet largitio fundum, Inter utrumque latus praeteragenda ratis. Nocturnas rixas, et ni suspecta cavebis Peste loca, ignoto forsan ab ense cades. Supplicium sceleri, et recte sua praemia factis Rex statue, ut possit res tua stare diu. Mendax qui semel est, et peierat, huic ego nolim, Quamvis per Divos iuret, habere fidem.
Pir, Didak (1517 – 1599) [1596], Cato minor, sive disticha moralia, versio electronica (), versus 5366, verborum 40443, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - ode] [word count] [didacuspcato]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.