Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Getaldić, Marin (1566-1626) [1603], Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica (), Verborum 19625, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus] [word count] [getaldimpromo].
Previous page

Next page

-- 59 --

H, G, ad grauitatem EK, ita differentia grauitatum H, FV, ad grauitatem E. quod secundo loco fuit demonstrandum.

Alia breuior Theorematis demonstratio.

RESVMATVR eadem figura ut supra. Quoniam igitur corpus D, aequale est corpori Q, magnitudine, et portio C, aequalis portioni L, erit ut D, ad Q, ita C, ad L, et permutando ut D, ad C, ita Q, ad L, et quoniam eiusdem sunt generis D, C, similiter et Q, L, * erit vt grauitas corporis D, hoc est ut EK; ad K, ita H, ad V.

4.huius

Similiter quoniam ponuntur aequalia magnitudine corpora A, P, et aequales quoque portiones B, O, erit ut A, ad P, ita B, ad O, et permutando ut A, ad B, ita P, ad O, sed eiusdem sunt generis A, B, similiter et P, O, * ut igitur grauitas corporis A, id est ut EK, ad E, ita erit G, ad F, et per conuersionem rationis erit ut EK, ad K, ita G, ad G, minus F, sed demonstratum est, ut EK, ad K, ita esse H, ad V, ergo ut H, ad V, ita erit G, ad G, minus F, et permutando ut H, ad G, ita V, ad G, minus F, et diuidendo ut H, minus G, ad G, ita erit FV, minus G, ad G, minus F, rursus permutando erit ut H, minus G, ad FV, minus G, ita G, ad G, minus F, sed ut EK, ad K, ita est G, ad G, minus F, ut est demonstratum, ergo ut H, minus G, ad FV, minus G, ita erit EK, ad K, quare permutando ut H, minus G, ad EK, ita erit FV, minus G, ad K, quod esto primum.

4.huius

Dico quoque ut H, minus G, ad EK, ita esse H, minus FV, ad E. Quoniam enim ostensum est ut EK, ad K, ita esse H, ad V, erit per conuersionem rationis ut EK, ad E, ita H, ad H, minus V, sed demonstratum est ut EK, ad E, ita esse G, ad F, ergo ut H, ad H, minus V, ita erit G, ad F, et permutando ut H, ad G, ita H, minus V, ad F, et diuidendo ut H, minus G, ad G, ita erit H, minus FV, ad F, et permutando ut H, minus G, ad H, minus FV, ita G, ad F, sed ut EK, ad E, ita est G, ad F, ut est demonstratum, ergo ut H, minus G, ad H, minus FV, ita erit EK, ad E, quare permutando, erit ut H, minus G, ad EK, ita H, minus FV, ad E, quod erat secundo loco demonstrandum.

Svperest igitur ut dicamus, qua ratione ex grauitate auri cognosci possit eius qualitas; id quod ex ijs, quae dicta sunt facile colligitur; si videlicet nota fiat cuiusuis massae auri grauitas, quam habet tum in aere, tum in aqua. Sed ante omnia, duo nobis sunt praemittenda, et explicanda. nimirum quid sit aurum 24. partium, seu (ut vulgo dicitur) di 24.

Previous page

Next page


Getaldić, Marin (1566-1626) [1603], Promotus Archimedes seu De variis corporum generibus gravitate et magnitudine comparatis, versio electronica (), Verborum 19625, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus] [word count] [getaldimpromo].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.