Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Slavat, Vicko (floruit 1627) [1627], Duo epigrammata, versio electronica (), 16 versus, verborum 133, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epigramma] [word count] [slavatvepigr].
EPIGRAMMA
Vincentij Slauati Ragusini, Philosophiae, ac Iurisconsulti,
Lopo de Vega Carpio, Hispanicae Camoenae facilé
Principi, sacrum.
Seu modulos fera, Lope, tuos tigris ulla videret, Protinus in modulos solveret ora tigris: Sive tuos cantus audirent saxa, repente Ad cantus fierent musica saxa tuos. Lope quid hoc monstri est? sistunt cita flumina cursus Saxa animas, silvas Dumque tuos spectant orchestris tecta cothurnos, Viue sonant, nostri gloria, Lope soli. Magnum equidem hoc opus est, homines mansuescere maius Id tamen Hispani sit quoque Vatis onus. Orphea te Tellus, te censet Ariona Nereus: At si te audierint, sidera? Numen eris.
Ad Licentiatum Ironiam de Conculcabis
Pseudopoetam
Zoyle quam vano vibras tua spicula nixu, Cum Phoenix nulla morte perire queat. Nata fuit Lopio Musarum sacra Poesis, Illa perire potest, iste perire nequit. |
Previous page
| Next page
|
Slavat, Vicko (floruit 1627) [1627], Duo epigrammata, versio electronica (), 16 versus, verborum 133, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epigramma] [word count] [slavatvepigr].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.