Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Previous page

Next page

-- --

De caetero nimam sto piƷati, nego GoƷpodin Bogh Vase GoƷpodƷtwo zdrawo darsi wnogo leth na chaƷt i hwalu Ʒwoyu. Roma, feria 4. Paschatis 1642. Dominationis Uestrae Reuerendissimae Filius addictissmus frater Raphael Levakouich

Ut meliori modo memoriae haerere possit commendationis huius meae officium, hic in fine appendo, et quacunque animi et studii mei possibilitate tum personam, cum res et negotia Domini Burich commendo, atque ita commendo, ut intelligat is me Maydacum Maydaco commendasse, qui nisi bene sub Dominatione Uestra Reuerendissima pedem fixerint, haud dubio leui procella dispergentur. Ʒadaye wreme, GoƷpodine, i zato dokle morete, ogledayteƷe na wasse Mandayke, zasto wrydnÿ i doƷtoyni yeƷu, et licet nomen exosum sit, uirtutes tamen etiam apud aduersarios admirantur.

Reuerendissimo Domino, in Christo Patri, Domino Benedicto Uincouich, Episcopo Zagrabiensi, Abbati de TopuƷka, Sacrae Caesareae Regiae Maiestatis Consiliario &c., Domino et Patrono colendissimo. Zagrabiae. 1642., 24. Maii
Reuerendissime Domine Pater in Christo ac Domine Colendissime, Salutem!

Nuperrime, quum hinc mouit Dominus Burich, post expletam deuotionis suae uisitationem, dederam eidem litteras omnem rem continentes de negotiis, alias quoque quinto decimo post die per postam misi, demumque per Tabellarium alias hebdomada elapsa. In ultimis et penultimis sigificaui Ecclesiae et confirmationis expeditionem breui ultimandam. Et fortassis sequenti hebdomada Bullas habebo. Postquam Propositio facta fuit, uix octo dierum spatio praeterito mortuus est Dominus Cerri, cuius officii erat Decreta, Cedulas et Contracedularum signationes Sacri Collegii in similibus expeditionibus dare; eius Mors itaque protraxit Decreti Propositionis exemplar duabus hebdomadis, donec alius eius loco successit. Interea Dominus Matkouich obtenta, aegre admodum, facultate, discessit ad Dominationem Uestram Reuerendissimam properaturus. Detinebit se tribus uel quatuor diebus Bononiae; et si interea Bullas obtinere potuero, ad eundem transferendas mittam; sin minus, dirigere conabor aliqua uia tuta tutta, uel fortassis ad Dominum Nicolaum Castellum; nam necessario mediator aliquis habendus est, etiam pro epistolarum intermissione; ille autem, ut aestimo, esset ad rem optimus et aptus, cum habeat suos notos Uenetiis et Labaci. Dixi esse necessarium, eo quod uideam fratribus easdem dirigere frustraneum et inutile esse, cum ego nullas a Dominatione Uestra Reuerendissima tanto tempore acceperim, et eadem meas tardissime accipiat, et haud scio an acceperit. Ubi Bullae expeditae fuerint, tentabo Diplomatis confirmationem, uel inserendo, uel mutatis mutandis nouo modo faciendam. Mea quoque prosequar, et siquidem pro uoto euenerint, urgebo ultimationem. Sin alias, ut solet occurrere, tempori inseruiendum erit. Difficultates omnes superatae, excepto eo solo, quod Reuerendissimus Dominus Nuncius Apostolicus nullum unquam responsum dedit. Dominus Krisanich nescio quid meditetur. Nam in proxima Congregatione praesentis hebdomadae coram Sanctissimo habitae dispensationem siue facultatem petiit Grecorum ritu Sacra peragendi. Resolutio petitionis remissa fuit ad Congregationem sancti Officii siue Inquisitionis.

Misi per Dominum Burich compendium Sanchez de Matrimonio.

Hisce me Dominationi Uestrae Reuerendissimae commendo et eandem bene ualere precor. Romae 24. Maii 1642. Dominationis Uestrae Reuerendissimae Filius addictissimus frater Raphael Leuacouich.

Previous page

Next page


Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.