Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Previous page

Next page

-- --

pro Ualachorum Episcopo, atque ut idem esset etiam suffragneus Dominationis Uestrae Reuerendissimae. Ex quo colligitur aeque alios ac me pro suffraganeo desiderare. Faciat Deus quod bonum est in oculis eius: ego aeque Dominationis Uestrae Reueredissimae ultimatam causam agam et Bullas ad Dominum Castellum dirigam, siue pro me, siue pro aliquo alio ex nominatis resolutio habeatur. Mea sententia esset, quemadmodum etiam hac ipsa posta ad Caesaris Confessarium per amicum quemdam rationes mitto, ne pro praesenti ullus Ualachis Episcopus daretur. Sed ut Suffraganeus tantummodo Dominationis Uestrae Reuerendissimae a Sede Apostolica cito expeditus mitteretur, qui suffraganeatus munere fungens Catholicisque Pontificalia exercens, Ualachos sibi paulatim beneuolos redderet; et ut interea Gabrillo, spe futura abitus, in Macedoniam uel alio, praetextu studendi, ablegaretur, uel certe Romam optatum consecuturus, et a sede Apostolica petiturus Episcopatum mitteretur, praeclusa uia eundi et reuertendi in partes Turcarum quibusuis Callogeris. Erunt non spernendae meae rationes: sed tarde, ut dicitur, uenient. Iam enim arbitror negotium expeditum. Si Dominum Bielauich Caesar proponet, easdem patietur difficultates, quas in praesens passus est propter sinistras de eodem tunc perscriptas delationes. Uiderint et respondebunt, qui scripsêre. Isque interea stabit in praesenti statu.

Hisce me Dominationi Uestrae Reuerendissimae deuinctissimum semper fore protestor, quam Deus diu seruet incolumem. Romae, 5. Iulii 1642. Dominationis Uestrae Reuerendissimae Deuotissimus filius frater Raphael Croata.

Scripsi etiam hodie ad Dominum Istuan Deak et literas ad Dominum Nuntium misi.



Previous page

Next page


Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.