Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Previous page

Next page

-- --

modo apud Sacratissimam Maiestatem, ne uidelicet Ualachis Episcopus daretur; sed ubi ego suffraganeatum expediuero, mihi conuersionis illorum negotium committeretur, ablegato interea Grabrilo Callogero ad Montem Sanctum in Macedoniam, uel alio, praetextu studiorum. Uidebims quid efficiet, si tamen efficiet: nam si uera fama est, haud dubio Caesarea Maiestas curabit potius Suecum propellere Morauiam uastantem et ad suburbia Uiennae procurrentem, quam Ualachorum Episcopatum examinare.

Caeterum, quod Synodum publicauerit, optime fecit. Nam legitime fecit tamquam legitimus et confirmatus Ecclesiae Zagrabiensis Pastor. Bullas mittam uel per postam, uel per Dominum Krisanich, qui se breui itineri accingit. Quarum expeditionem post alia hoc quoque protraxit, quod formula excipiendi Iuramenti mutari debebat, secundum quod Dominatio Uestra Reuerendissima mihi commiserat uerbo et litteris, atque propterea Pontifici supplicatum fuit, dignaretur alicui ex nominatis de Reuerendis Dominis Canonicis eiusdem exceptionem committere. Sequenti hebdomada spero me easdem infallibiliter habiturum, quoniam sic Datario Eminentissimus Barberinus hesterna die me praesente iussit.

Dominatio Uestra Reuerendissima differat celebrationem Synodi ad aliud tempus donec Bulla uenerit propter particulam qua solent poni in ipsis de celebratione Synodorum.

Quod Romae moram traham, non est ut aliud dicam, praeter id quod uerum est. Obedientia facit. Religiosus ego illius ordinis, qui speciali modo pedibus Sacrosanctae Romanae Ecclesiae subiacet. Numquid ergo uocationis atque professionis meae immemor esse deberem, etiam si ad mortem usque Romae spatiari deberem? Dominatio Uestra Reuerendissima longe diuersi status, ex eo tamen quod Episcopus, immo et ex eo solo quod Christianus Catholicus esset, in tam prouecta aetate non negligeret arbitror Romam se se conferre atque in eadem morari, si a supremo Ecclesiae et omnium Catholicorum Patre eidem serio committeretur.

Negotium interea suffraganeatus pendet tum propter illa, quorum exitum Uienna praestolamur, tum etiam propter absentiam

Previous page

Next page


Levaković, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639], Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica (), Verborum 6550, Ed. Šime Demo [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [levakovrepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.