Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1445], Joannis de Hunyad virtus et character militaris, una rei praelio ad Varnam gestae series, sinistri exitus causae ac subsidiorum petitio, versio electronica (, Pesth), Verborum 977, Ed. György Fejér [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [viteziepist1445].
Previous page

Next page

-- 79 --

modo prosperis interdum contrariis revolvatur eventibus; indicet autem, oro, Deus ipse eorum partem, e quibus tanta christianum populum circumvenit illusio. Multi etenim circumvicini Principes, puta, utriusque Valachiae, item de Bulgaria nonnuli, caeterum de Albania quam plures, ac de Constantinopoli, plurima unde quaque armorum pollicebantur subsidia, invitabantque nos pennatis, ut aiunt, advolare pedibus, caetera omnia ibidem provisa esse. Paruimus tandem, tanta solicitati fiducia, movimus castra, fines hostium transegimus, restabat id solum, ut promissa opperiremur auxilia, ubi pendente spe, dietenus magis ac magis introrsum progredi visum fuit. Paruerant hoc medio nonnulla castra manibus nostris, caetera autem ferro, incursuque expugnavimus; dum ecce omnium quasi frustrati auxilio et omni provisione vacui vidimus insperatam rerum faciem, vidimus quoque supratactorum Principum in hac re optima pessimam nobis plecti amicitiam, vidimus denique pollicita nobis subsidia, e regione in insidias convolasse: quo pacto dum propriam domi negleximus, male militia armati fuimus aliena. Verum paulo ante multis evectis spoliis, multis illatis caedibus ac damnis irrogatis, poteramus illaesi fere hostium declinare congressum, sed puduit incepti, pro Christo propositi, quominus illud prosequeremur negocium, in quo et vinci et vincere aeque credidimus non inglorium. Itaque occupat mox opportunitatem pia temeritas, et ad subeunda pericula e vestigio proni exsurgimus. Fiunt utrinque congressus impares numero, sed fortes, pugnatur ad lucis vesperam occiditque sol pariter et bellum. Attamen inefficacem nobis pugnam reddidit, recens continue multitudo irrumpens, qua non victi tantum, quantum

Previous page

Next page


Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1445], Joannis de Hunyad virtus et character militaris, una rei praelio ad Varnam gestae series, sinistri exitus causae ac subsidiorum petitio, versio electronica (, Pesth), Verborum 977, Ed. György Fejér [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [viteziepist1445].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.