Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Previous page

Next page

-- 412 --

commemorare, quam vanus propterea labor, et quam inutilis industria illa sit, qua nonnullos antiquitus in hujusmodi Comitiis usos esse memorant, ut non tam unum aliquem animo propositum haberent, quem ceteris anteferrent, quam id agerent, ut quoquo modo provectus, ipsos auctores tantae sibi fortunae fuisse, persuasum haberet.

Sed ut omittam singula rationum Vestrarum momenta nimis accurate colligere : quid, oro, tam cujusquam Vestrum est ЕЕ. PP. quam Ecclesia, et Res Christianae cujus pars multo maxima praecipuo quodam, et excellenti jure Vobis divinitus est attributa, ut omnino nihil quicquam in re familiari tam amplum, nihil in supellectili tam eximium, nihil in bonis tam fructuosum habeatis? Ejus autem possessio non solum Vos opulentos, et copiosos, ut aliorum hominum vulgus suae divitiae, sed plane terrarum Dominos, sed mortalium generis Principes, sed humanarum, divinarumque rerum potentes facit. Hanc adeo partem rerum Vestrarum potissimum Vos curare, huic incubare thesauro, pro hoc uno maxime attentos, et sollicitos esse decet. Quod si caeterorum omnium, quae Vestra sunt, amissionem inde, atque interitum sequi oporteret, quis tam imbecillae mentis est, ut vulgarem nautarum sapientiam non imitetur; qui proposito tempestatis periculo, postquam levandum sibi onere navigium vident, jactura viliorum quarumque mercium , nobiles et pretiosas redimendas existimant.

Quanto magis hoc animo esse debetis, cum haec ipsa, quae rerum ego Vestrarum viliora, et leviora voco, domesticas, inquam, possessiones, et commoda, non modo magna illa, atque praeclara curando non

Previous page

Next page


Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.