Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Previous page

Next page

-- 414 --

expendetis; qui profect tam difficilis et lubricus est, ut prorsus divino consilio factum existimem, quod coetus hic Vester Summorum Virorum copia, ingeniique , et consilii laude praestantium, ut unquam alias, abundat, et floret.

Non est hujus loci, pluribus explicare conditionem qua nunc agunt Ecclesiae Romanae Civitates, propter incommoda superiorum temporum necessitate contracta. Vos ipsi, quae dici hac de re possunt, intra Vos ipsos reputate , et qua una ratione datum est, languenti huic parti Reipublicae, praesenti optimi et sapientissimi Principis remedio, subvenite.

Neque tamen de Ecclesia , qua regnum terrenum et caducum est, ita sollicitos esse nos oportet, ut ejusdem obliti videamur, qua parte caelestem illam, et immortalem esse, credimus. Haec militans in hac vita, et adversus invisibiles hostes continenter in acie consistens , Imperatorem, ac Ducem a Vobis magnis rebus gerendis idoneum flagitat. Hujus, quaeso, necessitates, ac tempora Vobiscum expendite, et, quem animum erga se, quae consilia a Vobis hoc tempore desideret, pro Vestra sapientia ac pietate statuite.

Haeret adhuc impressum religioni superiore saeculo gravissimum in Germania vulnus, quod florentissimae illi nationi, multisque praeterea illa pestilentia contactis exitio fuit. Quod quidem vulnus, quanquam crudum adhuc, et intractabile merito credidimus propter hominum contumaciam, et obstinatum ad pereundum animum; mox interposito spatio remisisse plurimum de illa pristina sua malignitate visum est, et curationis non nihil ac medicinae patiens esse.



Previous page

Next page


Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.