Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Previous page

Next page

-- 417 --

a laboribus; sed in curis, sed in vigiliis, et felici magnorum inde consiliorum successu positum arbitretur.

Talis demum erit, (ut uno verbo complectar omnia) quem spectata prae caeteris erga Deum charitas commendet; quam unam, satis dignum pretium hujus honoris et loci, constituisse visus est Christus Dominus, cum Principem Apostolorum non ante sui gregis Pastorem pronuntiare sustinuit, quam semel, iterum, ac tertio de amoris erga se constantia, et magnitudine explorasset.

Ite igitur in Suffragia, Deo, Superisque omnibus bene juvantibus, ЕЕ. PP. Praesto erit (ne dubitate) mentibus, consiliisque Vestris salutare Dei Numen, cui nunc una Vobiscum invocando, et propitiando, intentas, operatasque videtis precationes, et vota Ecclesiae universae. Quae anxia de horum Comitiorum exitu atque sollicita, se, suamque salutem, ac dignitatem, Vestrae fidei, prudentiae, pietatique commendat. Erecta scitote hoc tempore , et magna expectatione suspensa, omnium in Vos mortalium studia: diversa illa quidem, atque distracta; pro diverso in causam religionis animo, atque affectu; ut alteri foeda omnia de Vobis, Vestrisque animis, et actionibus, et optent, et futura depraedicent; alteri laeta , et prospera cum judicia, tum auguria faciant. Nolite per Deum immortalem committere, ut plus vidisse, et exploratius judicasse de Vestris ingeniis dicantur, quibus perdita, quam quibus salva, et florente Ecclesia Catholica opus est. Date hunc incredibilem hostibus fidei moerorem, qui nihil sani, nihil integri, nihil ex usu Reipublicae Christianae proficisci posse a Vobis, impudentissime mentiuntur: nec sustinete, ut conceptam ab omnibus bonis de Vestra singulari virtute, et

Previous page

Next page


Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.