Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Previous page

Next page

-- 408 --

ad recta consilia capessenda terrore, ac denuntiationibus adigantur. Multo validior est apud optimum quemque, conciliatrix illa fortium animorum, recti, honestique species, et pulchritudo, cujus sanctissimis illecebris non vereor , ne non magnopere in hoc negotio gerendo commoveamini, si persuasum habebitis, nulli aeque rerum mortalium Christi Ecclesiam, quam hujusmodi Comitiis sancte habitis, eorumque ex sententia successu magnitudinem suam, splendoremque debere: ac si quid humanis in consiliis fuit, ut sancta illa, potensque, et gloriosa, et hostium victrix, et praeliorum superstes esset, hinc potissimum fuit. Hinc etenim factum est, ut Romanis in fastis Viros sua quemque memoria maximos, ac sapientissimos haberemus, qui Summi Pontifices, iidemque summi mortalium, non dignitate magis, ac titulis essent, quam meritis, et virtute. Quod unum ad certam, et absolutam magnorum imperiorum felicitatem satis esse, non est, quod a Platone doceamini, qui tales reliquos cives solere esse ait, quales essent Principes Civitatum; multo namque vetustiorem, locupletioremque hujus veritatis auctorem Spiritum Sanctum habetis, et respondentia divinis ejus oraculis experimenta non dubia, praesertim ex Annalibus Ecclesiae petita: cujus res maxime prosperas atque florentes, sanctissimi quique Romani Pontifices praestitere, quorum virtutis et sapientiae, secundum Deum, beneficium est, ut compages ejus sexdecim amplius saeculorum fortuna disciplinaque consisteret; essetque divinorum operum, quae mente et ratione continentur, post homines natos longe latissimum amplissimumque, licet quis illam minima sui parte, hoc est humanis opibus, ac magnitudine metiatur.



Previous page

Next page


Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.