Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Palmotić, Džore (1606.-1675.) [1670], Epistula Francisco cardinali Barberino, versio electronica (), 1382 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - epistula; prosa - dedicatio] [word count] [palmoticdzepist].
Previous page

Next page

-- n5 --

ad longam posteritatem recordatio, quod quanquam Graecorum, annalibus ignotus, et Romanis non perinde celebris, tamen caneretur barbaras apud gentes: quibus ea virtutis colendae, et ad posteros prodendae ratio pro historia et litterarum monumentis erat. Cujus quidem moris etiamnum retinentes habemus finitimas nostrae civitati Slavorum gentes, quarum in ore, auribusque nihil hoc genere carminis frequentius est . Quo quidem haud temere ullum paulo illustrius editorum a veteribus Hungaris, Serblisque, ac Bulgaris facinorum intactum, indictumque reperias; non bella suscepta cum barbaris, non iuncta inter se foedera, non commissa praelia, non ortas a praeliis victorias, aut clades, quas deinde proxima rerum orientalium conuersio est consecuta. Nec solum in hoc genere laudis veterum Poetarum industriam occupatam accepimus; sed etiam, accedente maxime litterarum subsidio, in indagandis naturae secretis, in excolenda ratione, in ordinanda vitae disciplina, et moribus formandis extitisse: versatis summa cum laude in hac exequenda ratione apud Graecos quidem Solone, Empedocle, Pythagora, Phocylide,

Previous page

Next page


Palmotić, Džore (1606.-1675.) [1670], Epistula Francisco cardinali Barberino, versio electronica (), 1382 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - epistula; prosa - dedicatio] [word count] [palmoticdzepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.