Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Belostenec, Ivan; Glavinić, Sebastijan; Anonymus (1593./1594. - 1675) [1675], Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica (), 3558 verborum, 12 versus, Ed. Damir Boras [genre: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [word count] [belostenecigazophylaciumded].
Previous page

Next page

-- --

quibus poterant, svaserunt mihi, ut Illyricô-Latinae, et Latinô-Illyricam partem adnecterem, et tanquam majoris importantiae, sempiternô saeculorum carcere, quibus delitescebat, eximerem; atque in libertatem, lucémque vindicarem. Cumque probè animadverterem eorundem animum adeò in svadendo pertinacem, et obfirmatum, ut nullis mearum excusationum momentis à suo proposito moveretur, et ex altera parte spes vitae quantulacûnque affulgeret, Sanctas sanè otij ferias publico bono potiùs postponendas duxi, quàm avidissimos congentilium meorum animos pretiosori AERARII mei thesaurô, gratissimâque, quam ex eo hausturi sunt, utilitate privandos esse. Itaque ut, quam ipse contractis velis classem ad littus reducere destinaveram, rursùm Juventuti Illyricanae servituram praeberem, consilium caepi vela denuò explicandi; et ducta in altum Navi novâ sedulitate omni aurô, argentôque aestimabiliores merces conquirendi. Placuit autem consultô vitare peregrinam quorundam nominum propriorum copiam, et ea duntaxat consectari, quae Juventuti ad usum quotidiani sermonis, eruditionémque è re fore videbantur. Nec aliter fècisse constat Conradum Gesnerum Tigurinum, qui ab aliis nominibus Onomasticon propriorum nominum sequestratum ad calcem Dictionarij sui rejecit, vel ex eo, si mentem ejus assequar, quia Onomasticon magis Poëtis, Geographis, Historicis, altiorísque doctrinae Viris, quàm inferioribus literaturae Juvenibus profuturum existimavit. Existimavi et ego idipsum, atquè ideò ad succurrendum studiosae Juventuti, ac alijs quibusvis vernaculam nostram ediscere volentibus, propria illa nomina, utpoté quibus vix est invenire correspondens nomen Illyricum, ex serie appellativorum dispunxi, sola propè communia ad Alphabeticum ordinem redegi, verbis Illyricis interdum multiplicibus efferre studui, diversas significationes, quas numeri Arithmeticô

Previous page

Next page


Belostenec, Ivan; Glavinić, Sebastijan; Anonymus (1593./1594. - 1675) [1675], Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica (), 3558 verborum, 12 versus, Ed. Damir Boras [genre: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [word count] [belostenecigazophylaciumded].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.